previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

PRO M. CAELIO ORATIO

1. si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque1 nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod2 diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur3 ut eo neglecto civitas stare non possit. idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus qui armati senatum obsederint, magistratibus4 vim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem5 inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius6 pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem7 comprimendam putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse. [2] etenim si attendere diligenter atque8 existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum vellet liceret nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. si voluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. ceteris non modo nihil9 ignoscendum sed etiam acriter est resistendum. 2. [3]

ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae M. Caeli maxime convenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa et10 detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. de dignitate M. Caelius11 notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione tacitus12 facile ipse respondet13; quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur, non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in M. Caelio habitam esse summam hodieque14 haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus. [4] equitis autem Romani15 esse filium criminis loco16 poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. nam quod de pietate dixistis, est ista quidem17 nostra18 existimatio sed iudicium certe parentis. quid nos opinemur audietis ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia quam cernitis luctusque declarat. [5] nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesentiPraestutiani19 maiores honores habuerunt, iudices20, quam21 absenti M. Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. videor mihi iecisse22 fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum. neque enim vobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. equidem, 3. [6] ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio demanavit23 ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac iudicio meorum.

nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius ut eum paeniteat non deformem esse natum. sunt enim ista maledicta pervolgata in24 omnis quorum in adulescentia forma et species25 fuit liberalis. sed aliud est male dicere, aliud accusare. accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem26 notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam; quae si petulantius iactatur27, convicium, si facetius, urbanitas nominatur. [7] quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animum advertere28 poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. vellem aliquis29 ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. tecum, Atratine, agam lenius30, quod et pudor tuus31 moderatur orationi meae et meum32 erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo33. illud tamen te esse admonitum volo, [8] primum ut34 qualis es talem te omnes esse35 existiment, ut quantum a rerum turpitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso responsa sint, erubescas. quis est enim cui via ista non pateat, quis est36 qui huic aetati atque isti37 dignitati non possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at non sine38 argumento male dicere? sed istarum partium culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate politeque dixisti. 4. [9] verum ad istam omnem39 orationem brevis est defensio. nam quoad aetas M. Caeli dare potuit isti40 suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita. qui ut huic togam virilem41 deditnihil dicam hoc loco de me; tantum sit quantum vos existimatis42; hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductumnemo hunc M. Caelium in illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in M. Crassi castissima domo cum artibus honestissimis erudiretur. [10]

nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. hoc enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. ad quem si accessit aut si a43 me discessit umquamquamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunttum44 existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris fuisse. at enim postea scimus et vidimus esse hunc in illius etiam45 amicis. quis negat46? sed ego illud tempus aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem47 libidine48 infestum est, id hoc loco defendo. fuit adsiduus mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat. secutus est tum annus49, causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. mecum erat hic; illi ne advocatus quidem venit umquam. deinceps fuit annus quo ego consulatum petivi; petebat Catilina mecum. numquam ad illum accessit, a me numquam recessit. 5. [11] tot igitur annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae iterum petenti. quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim merere50 stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderet51, quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. sed qui prima illa52 initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de eius fama ac53 pudicitia, cum iam sese54 conroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur. [12] at55 studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. et multi hoc idem ex omni ordine56 atque ex omni aetate fecerunt. habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vtebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat57. erant apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. flagrabant vitia libidinis apud illum58; vigebant etiam studia rei militaris. neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque atque59 inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum. 6. [13] quis clarioribus viris quodam tempore60 iucundior, quis turpioribus61 coniunctior? quis civis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior? illa vero, iudices, in illo homine admirabilia62 fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis63, scelere etiam, si opus esset, et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac64 flectere, cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinerosis audaciter65, cum libidinosis luxuriose vivere. [14] hac ille tam varia multiplicique natura cum omnis omnibus ex66 terris homines improbos audacisque conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie quadam virtutis adsimulatae67 tenebat. neque68 umquam ex illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis69 et patientiae radicibus niteretur. qua re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. est enim commune cum multis et cum quibusdam70 bonis. me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius71 amicitiae crimen reformidet. 7. [15]

itaque a maledictis impudicitiae72 ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa73. posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam74 Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen75 dico. non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset. [16] quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium76, quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. numquam enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese77 isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. quod quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est eius modi cupiditas78 ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur. [17]

nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. tabulas qui in patris potestate est79 nullas conficit80. versuram numquam omnino fecit ullam. sumptus unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis81 habitare. nunc demum82 intellego P. Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. vos autem dum illi placere voltis, ad tempus eius83 mendacium vestrum84 accommodavistis. [18]

reprehendistis a patre quod semigrarit. quod quidem in hac85 aetate minime reprendendum est. qui cum et ex publica causa86 iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe abesset87, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset88, conduxit in Palatio non magno domum. 8. quo loco possum dicere id quod vir clarissimus, M. Crassus, cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante dixit:

Vtinam ne in nemore Pelioac longius mihi89 quidem contexere hoc carmen liceret:

nam numquam era errans hanc molestiam nobis exhiberet

Medea animo aegro, amore saevo saucia. sic enim, iudices, reperietis quod, cum ad id loci venero, ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque90 hanc adulescenti causam sive malorum omnium sive potius sermonum fuisse. [19]

quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. aiebant91 enim fore testem senatorem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo iste92 fonte senator emanet. nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitus93 et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem esse solum94 qui vobis gratificari vellet inventum.

de teste Fufio95.” [20]

nec tamen96 illud genus alterum nocturnorum testium perhorresco97. est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores98 suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. graves erunt homines qui hoc iurati dicere audebunt99, cum sit eis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse100 de tantis iniuriis experiri. 9. sed totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitis101. non enim ab isdem accusatur M. Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur102. [21] neque ego id103 dico ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse104 debet. funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi M. Caelium, ideo vobis quoque105 causam putare esse iustam alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. iam106 quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas hominum videtis107. ex hac copia quam multos esse arbitramini qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam navare, testimonium polliceri? [22] hoc ex genere si qui se in hoc iudicium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, iudices, sapientia vestra, ut eodem tempore et huius saluti et religioni vestrae et contra periculosas hominum potentias condicioni omnium civium providisse videamini. equidem vos abducam a testibus neque huius iudici veritatem quae mutari nullo modo potest in voluntate testium conlocari sinam quae facillime fingi108, nullo negotio flecti ac detorqueri potest. argumentis agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione pugnabit. 10. [23]

itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate a M. Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis pallae109. vellem110 dictum esset ab eodem etiam de Dione. de quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, P. Asicius, iudicio est liberatus. quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a facti111 verum etiam a conscientiae suspicione afuit? et, si Asicio causa112 plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit maledictum tuum113 qui istius facti non modo suspicione sed ne infamia quidem est aspersus? [24] at praevaricatione est114 Asicius liberatus. perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi115 autem sit, a sua putat esse116 seiunctam. neque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt117, qui cum doctrinae studio118 atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. habitabat apud Titum119, ut audistis, Dio120, erat121 ei cognitus Alexandriae. quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de M. Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis. [25] ergo haec removeantur122, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea veniamus. 11.

animadverti enim, iudices, audiri a vobis meum familiarem, L. Herennium, perattente. in quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam verebar ne illa subtiliter ad123 criminandum inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet124. dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de vitiis iuventutis, multa de moribus et, qui125 in reliqua vita mitis esset et in hac suavitate humanitatis qua prope iam delectantur omnes versari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis quidam126 patruus, censor, magister; obiurgavit M. Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. quid quaeritis, iudices? ignoscebam vobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud, tam127 asperum genus orationis horrebam. [26] ac prima pars fuit illa quae me minus movebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. non me haec movent quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est idem dicere128. neque vero illud me commovet quod sibi in Lupercis sodalem esse129 Caelium dixit. fera quaedam sodalitas et plane pastoricia130 atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut ne quis131 id forte nesciat timere videantur132! [27] sed haec omitto133; ad illa quae me magis moverunt respondeo134.

deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam135 lenior136, plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. nam P. Clodius, amicus meus, cum se gravissime vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus137 ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam138 eius eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum videram frustra litigantem. tibi autem, Balbe, respondeo139 primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum qui nullum convivium renuerit140, qui in hortis fuerit141, qui unguenta sumpserit, qui Baias viderit. 12. [28] equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedidissent142, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse gravisque homines atque inlustris fuisse. datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. quae si ita erumpunt ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles et tolerabiles haberi solent. [29] sed tu mihi videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare. itaque omne illud silentium quod est orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. facile est accusare luxuriem. dies iam me deficiat143, si quae dici in eam sententiam possunt144 coner145 expromere; de corruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio est. Vt tibi reum neminem sed vitia ista146 proponas, res tamen ipsa et copiose147 et graviter accusari potest. sed vestrae sapientiae, iudices, est148 non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat149 severitas gravitasque vestra, cum eos accusator erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is non suo crimine sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus. [30] itaque ego150 severitati tuae ita151 ut oportet respondere non audeo. erat enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque petere. non, inquam, audeo; perfugiis nihil152 utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua153 est invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamen154 ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso. 13.

sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. aurum sumptum a Clodia, venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut155 dicitur. omnia156 sunt alia157 non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. 'adulter, impudicus, sequester' convicium est, non accusatio. nullum est enim fundamentum horum criminum, nullae158 sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore159 nullo auctore emissae. Horum duorum criminum video auctorem, [31] video fontem160, video certum nomen et caput. auro opus fuit; sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu voluit. maximum video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. necare161 eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit servos, potionem162 paravit, locum constituit, clam attulit163. Magnum rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili verum164 etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa. [32] sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem esse nobis. quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M.165 Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus? quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris virofratrem166 volui dicere; semper hic erro. nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget167: nec168 enim muliebris umquam inimicitias mihi169 gerendas putavi, praesertim cum ea170 quam omnes semper171 amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt. 14. [33]

sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit, an remisse et leniter et urbane. si172 illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula173 qua ista delectatur sed illa174 horrida quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et qui175 pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: 'mulier, quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? cur aut tam familiaris176 fuisti ut aurum commodares177, aut tam inimica ut venenum timeres? non patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum178, non abavum, non atavum179 audieras consules fuisse; [34] non denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnis prope civis virtute, gloria, dignitate superabat? cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus, adfinis, viri tui familiaris? nihil eorum180. quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? nonne te, si nostrae imagines viriles non commovebant, ne181 progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? cur te fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt182? ideone ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissimorum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi ut ea tu inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris comitata celebrares?' 15. [35]

sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi183 ut184 verear ne se idem Appius repente convertat et Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria? sed videro hoc posterius atque ita, iudices, ut vel185 severissimis disceptatoribus M. Caeli vitam me probaturum esse confidam. tu vero, mulieriam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor186si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis187, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est. accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas188, convivia, comissationes, cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant nihil se te invita dicere. quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti189 in forum deferri iudiciumque voluisti, aut diluas oportet ac190 falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare. 16. [36]

sin autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum. removebo illum191 senem durum ac paene agrestem; ex his igitur192 sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanis metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitabat193. Eum putato tecum loqui: 'quid tumultuaris, soror? quid insanis?

quid clamorem194 exorsa verbis parvam rem magnam facis? vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas voltus oculique pepulerunt195; saepius videre voluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; vis196 nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis devinctum. non potes197; calcitrat, respuit, repellit198, non putat tua dona esse199 tanti. confer te alio. habes hortos ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos200 quo omnis iuventus natandi causa venit; hinc licet condiciones cotidie legas; cur huic qui te spernit molesta es?' [37]

redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem patriam severitatemque suscipio. sed dubito quem patrem potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem atque durum:

nunc enim demum mi201 animus ardet, nunc meum cor

cumulatur ira202 aut illum:

O infelix, o sceleste! ferrei sunt isti patres:

egone quid dicam, quid velim203? quae tu omnia

tuis foedis factis facis ut nequiquam velim, vix ferendi. diceret talis pater: 'cur te in istam vicinitatem meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non refugisti?' “cur alienam204 ullam mulierem nosti? Dide ac dissice;
per me tibi205 licet. si egebis, tibi dolebit, non mihi206.
mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.
” [38] huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla207 cupiditate inductum de via decessisse. quid signi? nulli sumptus, nulla iactura, nulla versura. at fuit fama. quotus quisque208 istam effugere potest, praesertim209 in tam maledica civitate? vicinum eius mulieris miraris male audisse cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? leni vero et clementi patre210 cuius modi ille est: “fores ecfregit211, restituentur; discidit
vestem, resarcietur,
Caeli212 causa est expeditissima. quid enim esset in quo se non facile defenderet? nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius quae se omnibus pervolgaret, quae haberet palam decretum213 semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentis et parsimoniam patrum suis sumptibus sustineret214; si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si quis215 hanc paulo liberius salutasset? 17. [39]

dicet aliquis: 'haec igitur est216 tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? ob hanc causam tibi hunc puerum parens217 commendavit et tradidit, ut in amore218 atque in voluptatibus adulescentiam suam conlocaret, et ut219 hanc tu vitam atque haec studia defenderes?' ego, si quis220, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac221 continentiae fuit ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae222 cursum in labore corporis atque in223 animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivium224 delectaret225, nihil226 in vita expetendum putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios227, Curios228, omnisque eos qui haec ex minimis tanta fecerunt. [40] verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur. chartae quoque quae illam pristinam severitatem continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia229 quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt. [41] itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab230 hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi231 facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus coniveret interdum232; multas vias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac233 prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur. [42] quam ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt234. 18. ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis235 relinquatur. detur aliqui ludus236 aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus237 denegentur; non semper superet238 vera illa et239 derecta ratio240; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiam241, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse et242 experiendo contempsisse videatur. [43]

ac multi quidem243 et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent244, eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. ex quibus neminem mihi libet245 nominare; vosmet vobiscum recordamini. nolo enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. quod si facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa246 luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta247 adulescentiae qui vellet excusatione defenderet. 19. [44] at vero in M. Caeliodicam enim iam248 confidentius de studiis eius honestis, quoniam249 audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiterinulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum250 libido. quod quidem vitium ventris et gurgitis251 non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. amores autem et deliciae252 quae vocantur, quae firmiore253 animo praeditis diutius molestae non solent essemature enim et celeriter deflorescuntnumquam hunc occupatum impeditumve254 tenuerunt. [45] Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaretdefendendi haec causa, non gloriandi loquor255genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra prudentia256 est, perspexistis. atque in eo non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. atqui257 scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo258 non facile in eodem homine esse posse. fieri enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non259 modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere. [46] an vos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui in hoc labore versentur? obterendae sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, convivium, sermo paene est260 familiarium deserendus. qua re in hoc genere labor offendit homines261 a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis. [47] an hic262, si sese isti vitae dedidisset263, consularem hominem admodum adulescens in iudicium vocavisset? hic, si laborem fugeret, si obstrictus voluptatibus teneretur, hac in264 acie cotidie versaretur, appeteret inimicitias, in iudicium vocaret, subiret periculum capitis, ipse265 inspectante populo Romano tot iam266 mensis aut de salute aut de gloria dimicaret? 20. nihilne igitur illa vicinitas redolet, nihilne267 hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur? illae vero non loquuntur solum verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in turpissimis rebus268 frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur. [48]

verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet, est ille quidem valde severusnegare non possumsed abhorret non modo ab huius269 saeculi licentia verum etiam a maiorum consuetudine atque concessis270. quando enim hoc non factitatum271 est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit ut quod licet non liceret? hic ego ipsam rem definiam272, mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam. [49] si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocarit273, virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe274, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat275, si denique ita sese gerat276 non incessu solum sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum277, sed etiam complexu, osculatione, actis278, navigatione, conviviis, ut non solum meretrix sed etiam279 proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur? [50] obliviscor iam iniurias tuas280, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego; ne sint haec in te dicta quae dixi. sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. si quae mulier sit eius modi qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod obiciant Caelio? sin eam te volunt esse, quid est cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? qua re nobis da viam rationemque defensionis. aut enim281 pudor tuus defendet nihil a M. Caelio petulantius esse factum282, aut impudentia et huic et ceteris magnam ad se283 defendendum facultatem dabit. 21. [51]

sed quoniam emersisse iam e vadis284 et scopulos praetervecta videtur esse285 oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. aurum sumpsit, ut dicitis, quod L.286 Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandis287 vel in servis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciae! [52] quo quidem in crimine primum illud requiro288, dixeritne Clodiae quam ob289 rem aurum sumeret, an non dixerit. si non290 dixit, cur dedit? si dixit, eodem se conscientiae scelere devinxit. tune aurum ex armario tuo promere ausa es, tune venerem illam tuam spoliare ornamentis, spoliatricem ceterorum291, cum scires quantum ad facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad L. Luccei292, sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternam293? huic facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit. [53] vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. si tam familiaris erat294 Clodiae quam tu esse vis cum de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto quo vellet aurum; si tam familiaris non erat, non dedit. ita si verum tibi Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus295 dicere, non dedisti. 22.

quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam? possum dicere mores M. Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam296. possum etiam alia297 et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fuerit298 aditus; si per se, qua temeritate! si per alium, per quem? possum omnis latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris reperietur. [54] sed haec quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata299 proferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. habeo enim, iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, L. Lucceium300, sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque in301 fortunas suas neque non302 audisset inlatum a M. Caelio303 neque neglexisset neque tulisset. an ille vir illa humanitate praeditus, illis studiis, illis artibus304 atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in305 alienum hominem intentum306 severe acciperet, id omisisset curare in hospitem307? quod per ignotos actum si comperisset308 doleret, id a suis servis309 temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve310 publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae311 coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret312, id homo eruditus in313 insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret? [55] sed cur diutius vos, iudices, teneo? ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque314 omnia diligenter testimoni verba cognoscite. recita. “L. Luccei testimonium315.” quid exspectatis amplius? an aliquam316 vocem putatis ipsam pro317 se causam et veritatem posse318 mittere? haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una319 vox veritatis. in crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo. domus autem illa quae temptata esse320 scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis321, offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium dixisse videatur. 23. [56]

reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec322 principium invenire neque evolvere323 exitum possum. quae fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet324 Caelius? ne aurum redderet? num petivit? ne crimen haereret? num quis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius325 nomen detulisset? quin etiam L. Herennium326 dicere audistis verbo se molestum non futurum fuisse Caelio327, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset. credibile est igitur tantum facinus nullam ob328 causam esse commissum? et vos non videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris suscipiendi fuisse causa329 videatur? [57] cui denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? servisne mulieris? sic enim est obiectum330. et erat tam demens is331 cui vos ingenium certe tribuitis332, etiam si cetera inimica oratione detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret? at quibus servis? — refert enim magno opere id ipsumeisne333 quos intellegebat non communi condicione servitutis uti sed334 licentius liberius familiariusque335 cum domina vivere336? quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusitatae337 libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in338 voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? id igitur Caelius non videbat? [58] si enim tam339 familiaris erat mulieris quam vos voltis, istos quoque servos familiaris dominae esse340 sciebat. sin ei tanta consuetudo quanta a vobis inducitur non erat, quae cum servis eius341 potuit familiaritas esse tanta? 24. ipsius autem veneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? habuisse aiunt domi vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem342 ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum venenum. [59] pro di immortales! cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis fraudis poenas in diem reservatis? vidi enim, vidi et illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum Q. Metellus abstraheretur e sinu343 gremioque patriae, cumque ille vir qui se natum huic imperio putavit tertio die post quam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima aetate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque universae civitati. quo quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicae reservabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus vocibus quanta inpenderet procella mihi344, quanta tempestas civitati et cum parietem saepe feriens eum qui cum Q. Catulo fuerat ei communis crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut non tam se mori345 quam spoliari suo praesidio cum patriam tum etiam me doleret. [60] quem quidem virum si nulla vis repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille346 furenti fratri suo347 consularis restitisset qui consul348 incipientem furere atque tonantem349 sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit? ex hac igitur domo progressa ista350 mulier de veneni celeritate dicere audebit? nonne ipsam domum metuet ne quam vocem eiciat351, non parietes conscios, non noctem illam352 funestam ac luctuosam perhorrescet? sed revertor353 ad crimen; etenim354 haec facta illius clarissimi ac fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et mentem dolore impedivit. 25. [61]

sed tamen venenum unde fuerit, quem ad modum paratum sit355 non dicitur. datum esse aiunt huic356 P. Licinio, pudenti adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum357 esse cum servis ut venirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse venturum atque eis veneni pyxidem traditurum. hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri358 in eum locum constitutum, cur illi servi non ad Caelium domum venerint. si manebat tanta illa consuetudo Caeli, tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset si apud Caelium mulieris servus visus esset? sin autem iam359 suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium exstiterat, hinc illae lacrimae nimirum et haec causa est omnium horum scelerum atque criminum. [62] 'immo' inquit 'cum servi ad dominam rem totam360 et maleficium Caeli detulissent, mulier ingeniosa praecepit his ut361 omnia Caelio pollicerentur; sed ut362 venenum, cum a Licinio traderetur, manifesto comprehendi posset, constitui locum363 iussit balneas Senias, ut eo mitteret amicos qui delitiscerent, deinde364 repente, cum venisset Licinius venenumque365 traderet, prosilirent hominemque comprenderent.' 26. quae quidem omnia, iudices, perfacilem rationem habent reprendendi. cur enim potissimum balneas publicas constituerat366? in quibus non invenio quae latebra togatis hominibus esse posset367. nam si essent in vestibulo balnearum, non laterent; sin se in intimum conicere vellent, nec satis commode368 calceati et vestiti id facere possent et fortasse non reciperentur369, nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione370 familiaris371 facta erat balneatori. [63] atque equidem vehementer exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati. sed non dubito quin sint pergraves, qui primum sint talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint ut in balneas contruderentur372, quod illa nisi a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, numquam impetravisset. sed quid ego de dignitate istorum testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite. 'in balneis delituerunt373.' Testis egregios! 'dein temere prosiluerunt.' homines temperantis374! sic enim fingitis, cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque ex375 illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse. O magnam vim376 veritatis, quae contra hominum377 ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsa378 defendat! 27. [64] velut379 haec tota fabella380 veteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine argumento, quam nullum invenire exitum potest! quid enim? isti tot virinam necesse est fuisse non paucos381 ut et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset testatiorcur Licinium de manibus amiserunt? qui minus enim Licinius comprehendi potuit cum se retraxit ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? erant enim illi382 positi ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius teneretur aut cum retineret venenum aut cum tradidisset. hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum383 provincia qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem temere prosiluisse dicas atque ante tempus non reperio. fuerant ad hoc384 rogati, fuerant ad hanc rem conlocati, ut venenum, ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprenderetur. [65] potueruntne magis385 tempore prosilire quam cum Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem? quae cum iam erat tradita servis, si evasissent386 subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum387 fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret. quem quo modo illi reprehenderent? vidisse se dicerent? primum ad se vocarent388 maximi facinoris crimen; deinde id se vidisse dicerent quod quo loco conlocati fuerant non potuissent videre. tempore igitur ipso se ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expediret, manum porrigeret, venenum traderet. mimi ergo iam389 exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, dein390 scabilla concrepant, aulaeum tollitur. 28. [66] quaero enim cur Licinium titubantem, haesitantem, cedentem, fugere conantem mulieraria manus ista de manibus emiserit391, cur non comprenderint, cur non392 ipsius confessione, multorum oculis, facinoris denique voce tanti sceleris crimen expresserint. an timebant ne tot unum, valentes imbecillum, alacres perterritum superare non possent?

nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus exitus criminis reperietur393. itaque haec causa ab argumentis, a coniectura, ab eis394 signis quibus veritas inlustrari solet ad testis tota traducta est. quos quidem ego, iudices, testis395 non modo sine ullo timore sed etiam cum aliqua spe delectationis exspecto. [67] praegestit animus iam videre, primum396 lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde fortis viros ab imperatrice in insidiis atque in397 praesidio balnearum conlocatos398. ex quibus requiram quem ad modum399 latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus fuerit qui tot invictos viros muliebre bellum gerentis tulerit ac texerit. illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales hunc et unum et tam imbecillum quem400 videtis non aut stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt. quam volent401 in conviviis faceti, dicaces, non numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe alia est solis, alia402 lychnorum. quam ob rem excutiemus omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. sed me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostentent403, vigeant apud istam mulierem venustate, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant; capiti vero innocentis fortunisque parcant. 29. [68]

at sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. tandem aliquid invenimus quod ista mulier de404 suorum propinquorum, fortissimorum virorum, sententia atque auctoritate fecisse dicatur. sed scire cupio quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio sublata405 aut multarum rerum consciis servis cum causa praemium persolutum. 'at propinquis' inquit406 'placuit.' cur non placeret, cum rem tute407 ad eos non ab aliis tibi adlatam sed a te ipsa compertam deferre diceres? [69] hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit408 fabula consecuta? nihil est quod in eius modi mulierem non cadere videatur. audita409 et percelebrata sermonibus res est. percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim vel potius quid nolim dicere. quod etiam si est factum, certe a Caelio quidem410 non est factum411quid enim attinebat? — est enim ab aliquo adulescente fortasse412 non tam insulso quam inverecundo413. sin autem est fictum, non illud quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua dicerentur in istam quadrare apte viderentur. [70]

Dicta est a me causa, iudices414, et perorata. iam intellegitis quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa vobis. de vi quaeritis. quae lex ad imperium, ad maiestatem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam legem Q. Catulus armata dissensione civium rei publicae paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa flamma consulatus mei fumantis reliquias coniurationis exstinxit, hac nunc415 lege Caeli adulescentia non ad rei publicae poenas sed ad mulieris libidines416 et delicias deposcitur. 30. [71] atque hoc etiam loco M.417 Camurti418 et C.419 Caeserni damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne420 dicam an impudentiam singularem? audetisne, cum ab ea muliere veniatis, facere istorum hominum mentionem? audetis421 excitare tanti flagiti memoriam, non exstinctam illam quidem sed repressam vetustate? quo enim illi crimine peccatoque perierunt? nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniuriam Vettiano nefario sunt stupro422 persecuti. ergo ut audiretur Vetti nomen in causa, ut illa vetus aeraria423 fabula referretur424, idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata? qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio tamen425 erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendi426 viderentur. [72] M. vero Caelius cur in hoc iudicium vocatur? cui neque proprium quaestionis crimen427 obicitur nec vero aliquod eius modi quod sit a lege seiunctum, cum428 vestra severitate coniunctum. cuius prima aetas disciplinae dedita429 fuit eisque artibus quibus instruimur430 ad hunc usum forensem, ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, dignitatem. Eis autem fuit amicitiis maiorum natu quorum imitari industriam continentiamque maxime vellet, eis431 studiis aequalium432 ut eundem quem optimi ac nobilissimi petere cursum laudis videretur. [73] cum autem paulum iam roboris accessisset aetati, in Africam profectus est Q. Pompeio pro consule contubernalis, castissimo homini433 atque omnis offici diligentissimo; in qua provincia cum res erant434 et possessiones paternae, tum etiam usus quidam provincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus. decessit435 illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. voluit vetere instituto et436 eorum adulescentium exemplo qui post in civitate summi viri et437 clarissimi cives exstiterunt industriam suam a populo Romano ex aliqua inlustri accusatione cognosci. 31. [74] vellem alio potius eum cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querelae438. accusavit C.439 Antonium, conlegam meum, cui misero praeclari in rem publicam benefici memoria nihil profuit, nocuit opinio malefici cogitati. postea nemini umquam440 concessit aequalium plus ut in foro, plus ut441 in negotiis versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos gratia. quae nisi vigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est consecutus. [75] in hoc flexu quasi aetatisnihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia vestrafama adulescentis paululum442 haesit ad metas notitia nova eius443 mulieris et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quae, cum inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt444 universae. qua ex vita vel dicam quo ex sermonenequaquam enim tantum erat quantum homines loquebanturverum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset. [76] atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque morereturfecit me invito me hercule445 et multum repugnante me446, sed tamen fecitnomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum obtemperat, est violentior quam vellem. sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in herbis significant447 quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria448 quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit449 ingeni laudibus, quam inserenda. [77] qua re, si cui nimium effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis450, ferocitas, pertinacia451, si quem etiam minimorum horum aliquid452 offendit, si purpurae genus, si amicorum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint453, iam aetas omnia, iam res, iam454 dies mitigarit. 32.

conservate igitur rei publicae, iudices, civem bonarum artium, bonarum partium, bonorum virorum455. promitto hoc vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se456 ipse legibus iam457 obligavit. [78] non enim potest qui hominem consularem, cum458 ab eo rem publicam violatam esse459 diceret, in iudicium vocarit ipse460 esse in re publica civis461 turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum quidem patiatur462 esse absolutum463 ipse impune umquam esse largitor. habet a M. Caelio res publica, iudices, duas accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis. qua re oro obtestorque vos, iudices, ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus est464, quem vos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, vita omni inquinatum465, qui aedis sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis servitia ad caedem et ad inflammandam466 urbem incitavit: in ea467 civitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, M. Caelium libidini muliebri468 condonatum, ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum469 latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur. [79] quod cum huius vobis adulescentiam proposueritis, constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem qui hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius casum pertimescit; quem vos470 supplicem vestrae misericordiae, servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore vel pietati vel indulgentiae vestrae serviatis. nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa471 occidentem velle maturius exstingui volnere vestro quam472 suo fato, aut hunc nunc primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam turbine aliquo aut subita tempestate pervertere. [80] conservate parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei maximae non modo non aluisse vos473 verum474 etiam perculisse475 atque adflixisse videamini. quem si nobis, si suis, si rei publicae conservatis, addictum, deditum, obstrictum vobis ac liberis vestris476 habebitis omniumque huius nervorum ac laborum vos potissimum, iudices, fructus uberes diuturnosque capietis.


1 consuetudinisque ςB: consuetudinis cett.

2 quod quia ςB

3 arguatur accusatus ςB

4 magistratibus ςBπδ: om. P

5 adulescentem nobilem ςB

6 Atratini ipsius scripsi: Atratini illius BPπδ: illius Muretus

7 libidinem muliebrem ςB: muliebrem Jibidinem cett.

8 atque ς: om. Pπδ: et Angelius

9 nihil om. ς

10 causa et Bake: causae ς: causa Pπδ

11 M. ς, Lambinus: om. Pπδ

12 etiam sine...tacitus ed. R: et sine...tacitus ς: et sine...et tacitus Pπδ

13 respondit ςb2ψ

14 summam hodieque ςP1ψ2: summamque hodie P2πδ

15 autem Romani Quintil. xi. I. 28: Romani autem Pπδ

16 criminessloco P1: criminis in loco coni. Halm (contra Quintil.

17 ista quidem ς, Lambinus: quidem ista Pπδ

18 vestra b, Halm

19 Praestutiani ς: praetoriani (-tori-P2 in ras.) Pπδ: Praetutiani Gruter (cf. Plin. N. H. iii. 13-14): Puteolani Beroaldus (cf. Val. Max. ix. 3. 8): Tusculani Baiter (cf. C. I. L. xiv. 2622)

20 iudices ς: om. Pπδ

21 quam per ς

22 iecisse ex legisse P: egisse Halm

23 demanavit ςB: dimanavit Pπδ (ἅπαξ λεγ.

24 in per ς

25 fuit forma et species ς

26 hominem ςB: hominem ut Pπδ: nomine ut Manutius

27 iaciatur Muretus

28 animum advertere ς (cf. Clu. § 1): animadvertere Pπδ

29 aliquis σπδ: aliqui P

30 lenius agam ςB

31 tuus om. ςB

32 meum om. ςB

33 debet ς

34 ut ς, Lambinus: om. Pπδ

35 te omnes esse (se) ς: te Pπδ: te esse omnes Klotz

36 quis est ς: om. Pπδ

37 huic aetati atque isti (huic Agroetius) dignitati ς, Agroetius (K. vii. 118): isti aetati Pbh: isti aetati atque etiam isti dignitati cett.

38 non sine ullo ς

39 omnem om. ς

40 potuit isti ς, Naugerius: potuisti Pe: potuit cett.

41 togam virilem ς: virilem togam Pπδ

42 existimetis Ernesti

43 si a si ς

44 tum ς, Angelius: tamen Pπδ

45 etiam ς: om. Pπδ

46 neget ς

47 autem ςB: om. Pπδ

48 libidini ς, Ascens. 3 in mg.

49 tum annus ς: annus Pπδ: annus cum Garatoni

50 merere ςB: mereri Pπδ

51 defenderet (-rit h) πδ: defenderat P

52 illa prima ς

53 ac et ς

54 iam sese ς: is iam se Pπδ: iam se Vollgraf

55 at Francken: ac ς: om. Pπδ

56 ordine omni ς

57 simulaverat ς

58 illum eum ς

59 atque Lambinus: om. Pπδ: et unus det.

60 quodam tempore quondam ς (contra Frontonem, ad Anton. ii. 6)

61 turpioribus viris ς

62 admirabilia ς: mirabilia Pπδ

63 corporibus ς esset et ςb2ψ2: esset (ante ras. P) cett.

64 ac et ς

65 audaciter ςBeg: audacter Ph

66 ex omnibus ς

67 quadam rei p. adsimulatam ς

68 neque ne ς

69 facultatis Madvig

70 quibusdam ς: quibusdam etiam Pπδ (cf. Zielinski p. 77)

71 ipsius ς

72 impudicitiae ς, Garatoni ex Quintil. iv. 2. 27: pudicitiae Pπδ

73 oratio delapsa est ς

74 propter amicitiam hunc ς

75 tamen Pπδ: tantum Lambinus

76 sequestrum B

77 si sese scripsi: ses se ς: si se Pπδ

78 cupiditas b2ψ2: cupiditatis ς: cupidus (-idinis g) cett.: del. Lambinus

79 est sit ς

80 confecit ed. R

81 dixistis eum add. Pπδ, ego delevi (clausulae gratia

82 demum || || || P: demum, iudices Halm

83 eius eris ς: num eri?

84 vestrum sequuntur in Peg verba renuerit qui unguenta § 27 usque ad inanes metus § 36

85 in hac ς, Lambinus: iam in hac Pπδ

86 ex publica causa ςb2ψ2, Francken: et (om. et π) ex rei p. causa Pπδ

87 et cum...abesset cum...abesset, et Schwartz

88 posset ςP2bg2ψ: possit cett.

89 mihi quidem ς: quidem mihi Pπδ

90 migrationemque hanc scripsi: migrationemque huic Pπδ: eamque migrationem huic Kayser

91 aiebant || aiebant (-i- m. 2 in ras.) P: iaciebant ς

92 quo iste b2ψ: quote P1eg: quoto P2bh: quo g2

93 arcessitus ς: accersitus cett.

94 esse solum ς: solum esse Pπδ

95 DE TESTE FVFIO ς, om. Pπδ (cf. Mur. 57)

96 tamen tantum ψ1

97 perhorresco ς: pertimesco Pπδ

98 suas uxores ς (contra Severian., Rhet. M. p. 369)

99 audeant bψ2

100 coepisse ςegδ: caedisse Ph

101 debebitis propulsare ς

102 administrantur ς

103 ego id ς: id ego Pπδ: eo id Schütz

104 esse hoc ς

105 vobis quoque ς, Garatoni: vobis quoque vos Pπδ: vos quoque ed. R

106 consulendi. Iam scripsi: consulendum ς: consulendi (-i add. m. 2)...P: consulendi πδ

107 vidistis ς

108 fingi gψ1: effingi Pehbψ2

109 Paliae ς

110 vellem vellem ς

111 facti Naugerius: facto Pπδ

112 causa Pπδ: in causa Müller: fort. ea

113 maledictum tuum ς: tuum maledictum Pπδ

114 est sit ς

115 cuicuimodi Ant. Augustinus: cuiusmodi Pπδ

116 esse ς, edd. VR: eius esse Pπδ

117 Coponii ... doluerunt ςb2ψ2 (de Coponiis cf. Balb. § 53): om. P in lac., sine lac. πδ

118 qui cum doctrinae studio ςb2ψ2: omni cum (om. cum eg) doctrina P2πδ

119 apud Titum ς: is apud L. Lucceium P2πδ

120 Dio erat ς: fuerat ei P2πδ

121 qui cum ... erat om. P1 in lac.

122 removeantur ς, ed. Mediol. removentur Pπδ

123 subtilis et ad B

124 ad animos ... accederet] animos ... accenderet h

125 et qui ςg2: ut qui cett.

126 quidam om. ς

127 illud tam ς: illud et tam Pπδ

128 idem dicere P2πδ: idem d ... P1

129 esse sodalem ς

130 pastoricia BP2πδ: pa ... P1: pastoralis coni. Halm

131 ne quis P1: ne quis si ς: ne si quis P2πδ

132 videantur Abram: videatur Pπδ

133 omitto ς: omittam Pπδ

134 respondebo b2ψ

135 etiam scripsi: et ea Pπδ: et eo Kayser

136 alienior ς (fort. et a causa alienior)

137 inflammatus fort. inflatius

138 probem ς

139 respondebo Donatus ad Ter. Hecyram iv. I. 30

140 renuerit hδ: reminierit P: inierit ςeg

141 qui ... fuerit Donatus: om. Pπδ

142 dedidissent Ascens. (3) mg.: dedissent Pπδ

143 deficiat P, Ernesti: deficiet πδ

144 possint Ernesti

145 coner -er add. P2 in ras.

146 ista scripsi: ipsa ς: om. Pπδ

147 et copiose ς, Naugerius (2): om. Pπδ

148 iudices est est in ras. hab. P: est, iudices, Halm

149 habet ς

150 ego ς: om. Pπδ

151 ita ut oportet ς: ut oportet ita Pπδ

152 nihil ς: non Pπδ

153 si quae Halm

154 tamen Wrampelmeyer: tam ς: om. Pπδ

155 ut ς: om. Pπδ (cf. Zielinski p. 207)

156 somnia ς

157 alia talia ς: illa Ernesti

158 nullae ς: nulla Pπδ

159 ab irato accusatore arbitratu accusatoris b2ψ

160 auctorem video fontem ς: fontem video auctorem Pπδ

161 necare b1g2ψ: negare Pπb2

162 servos, potionem Bährens: quos potuit Pπδ

163 clam attulit scripsi: quam ante locum hab. ς: om. Pπδ

164 nobili verum ς, Quintil. ix. 4. 97: nobili sed (nobi ... P1) Pπδ

165 M. ς: om. Pπδ

166 fratrem ςBb2, Claud. Sac. (K. vi. 468): fratre Pπδ, Rufinian. (Rhet. M. 40)

167 cogit ςb2

168 nec ς: neque Pπδ

169 mihi inimicitias ς

170 cum ea om. Quintil. ix. 2. 99

171 semper om. Quintil.

172 si Ernesti: sin BPπδ: si enim Bährens

173 hac barbula ex barbula illa ςB

174 sed illa ςB: sed ex illa cett.

175 et qui ς: et Pπδ

176 familiaris Severian. (Rhet. M. 360): famil. huius ςB: famil. huic Pπδ

177 accommodares ςB

178 non proavum ςB: proavum cett.

179 non abavum, non atavum scripsi (cf. Nipperdey, Leges Ann. p. 42): non atavum non ςB: atavum cett.

180 eorum horum b1, Ernesti

181 ne et quidem om. B

182 || moverunt (mov- m. 2 in ras.) P: fort. commoverunt

183 introduxi Quintil. ix. 2. 60

184 ut ς: ut et Pπδ: ut etiam Wesenberg

185 ut vel ς: vel (om. g) Pπδ

186 loquar ς

187 facis ... arguis (quae ante moliris om. b2: quae insimulas om. ψ2) ςb2ψ2: om. P1: facis, quae dicis, quae in sororem tuam moliris, quae argumenta P2πδ

188 actas P: acta πδ

189 praeceps ς

190 ac Halm: aut Pπδ

191 illum illum ς

192 his igitur P1: his igitur tuis P2πδ: istis tuis Madvig

193 cubitabat Quintil. viii. 3. 22: cubitavit Pπδ

194 clamorem Ribbeck: clamore Pπδ

195 pepulerunt σπδ: perpulerunt P

196 vis P1, Madvig: visa P2πδ

197 potest ς: potes || P

198 repellit ςB: om. cett.

199 esse dona ς

200 paratos ςB: parasti P: praeparasti πδ

201 demum mi Ribbeck: demum mihi Pπδ: mihi demum B

202 ira cura B

203 quid velim Spengel: egone quid velim Pπδ

204 alienam om. ς dissice ς, Puteanus: disce Pπδ

205 tibi Francken: om. Pπδ

206 non mihi Francken: om. Pπδ

207 se nulla ... in tam om. P1 in 4 versuum lac.

208 quisque BP2πδ: quisque est qui T

209 effugere potest, praesertim scripsi: praesertim effugere potest ςB: effugere potest (ante 12 litt. lac. P2) cett.: effugere possit Halm

210 patre Schwartz: patri Pπδ

211 ecfregit Müller: etfregit P1: effregit P2πδ

212 Caelii Angelius: filii PTπδ

213 decretum fort. devinctum (cf. § 36)

214 sustineret ς (cf. Liv. xxxix. 9. 6): sustentaret cett.

215 quis qui Quintil. viii. 4. 1

216 est igitur T (contra Quintil. ix. 2. 15) discipulina ς (cf. Rep. ii. 19)

217 parens tibi hunc puerum ς

218 amoribus ς

219 ut Tς: om. Pπδ

220 si quis ςg: si quid TB: si qui cett. (variant codd. Quintil.

221 ac BPπδ, Quintil.: ad (ex adq.) T: atque Halm

222 suae vitae ςB

223 atque in atque ςB

224 convivium TB: convivia Pπδ

225 delectaret scripsi: delectarent codd.

226 qui nihil Halm

227 Fabricios ante fuisse hab. T

228 Furios B

229 alia Tςg2: aliqua Pπδ

230 nec ab ς

231 dicendi verborum ς

232 interdum ς, Madvig: et interdum cett,

233 ac TB: aut Pπδ

234 putaverunt T

235 et virg. ac virg. ς

236 aliqui ludus T: aliquid Pπδ

237 voluptatibus cupiditatibus ς

238 superent ς

239 et ac ς derecta ςP: directa πδ

240 via et ratio ς

241 familiam ς: famam cett.

242 et ς: om. Pπδ

243 quidem ς: om. Pπδ

244 deferv. deferuu- P1: deseru- ς

245 libet ς, Madvig: liquet P: necesse est πδ

246 profluxa ς

247 obiecta ς

248 iam hoc ς

249 quoniam ς, Muretus: quondam Pπδ

250 lustrorum stuprorum ς

251 gutturis ed. R

252 deliciae ς: hae deliciae Pπδ

253 firmo ingenio ς

254 impeditumve scripsi: ne impeditum que ς: impeditumque Pπδ

255 loquor ς, Naugerius: eloquor Pπδ

256 quae vestrae si prudentiae ς: fort. quae vestra est prudentia

257 atqui ς, Lambinus: atque Pπδ

258 disputo disputavi ς: disputato P1

259 modo facimus non ς, suppl. Madvig: om. Pπδ

260 est paene ς

261 labor offendit homines ς, Madvig: labore fiendi homines P: labor confitendi homines eg: homines a labore studioque discendi bhψ2

262 hic om. ς (contra Arusian. K. vii. 465)

263 dedidisset Arusian. (s. v. dedo): dedisset mei

264 hac in ς: in hac Pπδ

265 capitis, ipse Ph: capitis, ipso ed. R: capitis ipse, Halm

266 tot iam ς, Lambinus: tot t || P: tot πδ

267 nihilne ... nihilne ς: nihil ... nihil Pπδ

268 rebus viris ς

269 huius ςg2h: eius cett.

270 concessu Ernesti

271 factitatum ς, Lambinus: factum Pπδ

272 ipsam rem definiam Halm: iam rem definiam (iam rem P2 in ras.) Pπδ: iam definiam rem ς

273 collocaverit ς

274 in urbe ςg2h: urbe cett.

275 faciat duo dett.: facit P1: faciet P2π: faceret b

276 gerat ς: geret (gereret b) Pπδ

277 sermonum ς: sermonis Pπδ

278 actis Ernesti: aquis Pπδ

279 sed etiam proterva meretrix ςb2ψ2: om. Pπδ

280 tuas ς, Arusian. (s. v. obliviscor), Servius ad Aen. ii. 148: om. Pπδ

281 aut enim ς: nam aut Pπδ

282 esse factum Pπδ: factum esse ς

283 et ceteris magnam ad se ς: om. Pπδ

284 e vadis ς, ed. R: evades P1: evadens P2π: e vado b2ψ2

285 esse ςB: om. Pπδ

286 L. P2πδ: om. ςP1

287 insidiandis ςB: insidiantes (-is gh) Pπδ

288 requiro ς: requiram Pπδ

289 ob σδ: ad P2π sumeret ς: tum sumeret δ: tum iret P2π

290 quam ob ... si non om. P1 in 1 1/2 vers. lac.

291 ceterorum σψ1, Gulielmius, Madvig: ceterum cett.

292 L. Luccei bg2: L. Lucullum Pπψ

293 sempiternam Pantagathus: sempiterni Pπδ

294 erat fuit ς

295 ausus ςhψ: rursus cett.

296 credendam bg2: credendum (-u- in ras. P) Pπψ

297 alia ς: illa Pπψ

298 fuerit ei ς

299 elaborata ς, Ant. Augustinus: laborata Pπψ

300 L. om. ς

301 in famam atque in (in om. δ) σδ: infamat atque Pπ

302 non om. ς

303 M. ςP2g: om. P1eh

304 illis artibus Tς, Lambinus: artibus Pπδ

305 in Tςh: per g2: om. cett.

306 intentum T: inlatum Pπδ

307 hospitem T: hospite Pπδ

308 si comperisset Tς: cumpetisset Pg1e: comperisset g2δ: cum comperisset h

309 servis Tς: om. Pπδ

310 locisque T

311 domi suae Tς: suae domi Pπδ

312 praetermitteret Tςb1e: prae||mitteret Pg1 (per- g2): postmitteret b2hψ

313 in Tςhδ: om. Peg

314 percipite atque om. T

315 L. Luccei test. T: test. Luccei Pπδ

316 aliam Ernesti

317 Pro (-ro m. 2 in ras.) se P: posse pro se h

318 posse possem.

319 una viva Pluygers

320 esse T: om. Pπδ

321 dignitatis Tς: om. Pπδ

322 nec Tς: de (idem P2) P: neque πδ

323 evolvere Tσψ2: volvere cett.

324 dare vellet T: vellet dare Pπδ

325 nullius T: nemini Pπδ

326 L. ς, Lambinus: om. cett.

327 futurum Caelio T qui in hoc verbo desinit: fut. Caelio fuisse Halm

328 nullam ob ς: ob nullam Pπδ

329 causa ς, edd. VR, ante sceleris hab. ψ: om. cett.

330 est obiectum ς: obiectum est ψ, ed. R: obiectum cett.

331 is ς: hic Pπδ

332 tribuistis ς

333 eisne Lambinus: eiusne ς: hisne Pπδ

334 uti sed ςb2ψ2: ut (sed b1) esset cett.

335 familiarius-que ς: familiarius Pπδ

336 vivere dere ς

337 inusitatae ς: illustria Pπ: lustra δ

338 in om. ς

339 tam σψ: iam Pbh: om. eg

340 dominae esse ςg: esse domina || esse P: esse dominae cett.

341 eius ς: om. Pπδ

342 ad eam rem ς, Madvig: ad eadem rem P1: ad rem cett.

343 e sinu ed. R: sinu ς: e sinu e Pπδ

344 mihi ςB, Orelli: ibi Peg: urbi hδ

345 mori P: emori πδ

346 ille om. ς

347 fratri suo patrueli add. Pπδ: del. Orelli

348 consul Manutius: consulem Pπδ

349 tonantem scripsi (cf. Mur. 81): conantem Pπδ

350 ista illa ς

351 eiciat Muretus: eieciat ς: eliciat (-eat P1) Pπδ (cf. Tusc. ii. 56)

352 illam ςbψ2: aliam cett.

353 revertor ς: revertar Pπδ

354 etenim ς, Gruter: sed (set P) enim Pπδ

355 sit paratum ς

356 huic ς, Madvig: hoc Pπδ

357 constitutum Naugerius: constitutum pactum ς: constitutum factum Pπδ

358 ferri b1, ed. Mediol.: fieri Pπb2ψ

359 iam ςB, Oettling: iam iam Pπδ

360 rem totam ς: remittam P1: rem istam cett.

361 his ut ς, ed. R: suis Pπδ

362 sed ut ςh: sed cett.

363 locum del. Ernesti

364 deinde ς: dein Pπδ

365 venenumque ς, Lambinus: venenum Pπδ

366 constituebat ς

367 possit edd. VR

368 nec satis commode quomodo ςB

369 reciperentur σδ: reciperetur Pπ

370 permutatione pensitatione Pantagathus

371 familiaris coeperat esse Quintil. ix. 4. 64

372 conducerentur ς

373 delituerant ς

374 temperantes P: gravitati deditos πδ fingitis ς: fing... P1: fingunt cett.

375 ex ς: om. Pπδ

376 magnam vim ς: magna vis Pπδ

377 hominum ed. V: omnium Pπδ

378 ipsa ςP1ψ2: ipsam cett.

379 velut ut ς: verum b1ψ2

380 fabellarum ς

381 non paucos fuisse ς

382 illic g2, Rau

383 istorum est horum ς

384 ad hoc ς, Lambinus: hoc Ph: enim e: autem g

385 magis ςBP1: meliori (meliori magis ψ2) P2πδ

386 quae cum iam erat... si evas. Ernesti, Müller: quae si iam erat... evas. Pπδ: quae si cum iam erat... evas. Bake

387 hominum Angelius: omnium Pπδ

388 ad se vocarent scripsi: at revocarent ς: ad se revocarent Pπδ

389 iam ς: est etiam Pπδ: est iam Ascens. (3)

390 dein ς: deinde Pπδ

391 emiserit σπδ: miserit P: amiserit codd. Lambini

392 cur non comprehenderint σπδ: om. P

393 reperitur ςg

394 eis illis ς

395 testis, iudices Tς

396 prim. (sic) iam videre ςB

397 atque in atque ς

398 collocatos T: locatos Pπδ

399 quem ad modum T: quonam modo Pπδ

400 quem ς: quam cett.

401 quam volent Pπδ: quam volunt ς: quamvis T

402 solis alia Bb2ψ: solis ac T: solis et Pπb1 (cf. Fortunatian. Rhet. M. p. 124 aliud fori lumen est, aliud lychnorum)

403 ostendent (-ant ς) T1ς

404 de e ς

405 sublata Tςb2ψ2, Manutius: sublevata cett.

406 inquit T: om. Pπδ

407 rem tute σψ, ed. R: tu (tu || P) rem te cett.

408 sit est Halm

409 audita et pervulgata add. bhψ2

410 quidem σψ1: om. cett.

411 factum ςb2ψ1: om. cett.

412 adulescente fortasse ς, Francken: fortasse adulescente Pπδ

413 inverecundo ς: non verecundo Pπδ

414 iudices, causa ς

415 hac nunc Halm: hac enim Pπδ: hacine Müller

416 libidinosae ς: libidines et (-es et P2 in ras.) Pπδ

417 M. om. ς

418 Camurii Garatoni

419 C. Orelli: om. Pπδ

420 stultitiam stultitiamne ς, Naugerius: stultitiamne Pπδ

421 audetis ς: audetisne Pπδ

422 sunt stupro σπδ: sunt stupro sunt P: stupro sunt Halm

423 aeraria ς, Garatoni: afraria Pπδ

424 referretur ς: reficeretur Pπδ: refricaretur ed. R

425 eo maleficio tamen Aσδ: et maleficio Pπ

426 eximendi A: emittendi Pπ

427 crimen quaestionis Aς

428 cum Aς: et cum P2π (cum ... coniunctum om. P1

429 disciplinae dedita (deb. ς) Aς: dedita disciplinis (ad disc. P1) Pπδ

430 instruimur Aσδ: instituimur Pπ

431 quorum ... vellet, iis (his) ςbψ2: quorum ... velit is cett.: quorum eum ... velitis Madvig

432 studiis aequalium Aς: aequalium studiis Pπδ

433 homini AςB: viro cett.

434 erat Aς

435 decessit Aς: discessit Pπδ

436 et ς: om. cott.

437 viri et viri et clarissimi viri et ς

438 sedaret huius temporis querellam ς

439 C. om. ςB

440 umquam A: om. Pπδ

441 ut ... ut om. A

442 paululum ςB: paulum cett.

443 nova eius scripsi: novae ς: nova Pπδ

444 eiciuntur ς

445 me invito meherc. ς: me (om. me b) meherc. invito Pπδ

446 me ς: om. Pπδ

447 significant ςBδ: significat Pπ

448 ad gloriam ςB

449 efflorescit etflorescit ςP1: florescit P2πδ

450 vis del Madvig

451 pertinacia ςbψ2: om. Pπψ1

452 aliquod ς

453 deferv. deferuu. P: deseru. ς (cf. § 43)

454 iam res iam σδ: iam ista P2 in ras.: iam usus iam Rau (cf. Mur. 65)

455 virorum morum Weiske: studiosum add. Müller (cf. Zielinski p. 208)

456 se durissimis ς

457 iam om. ς

458 cum ς: quod Pπδ

459 esse ς, Lambinus: om. Pπδ

460 ipse ee (e P1) Pπ: ipse σδ

461 civis Pπ: civis si ς: civis esse δ

462 patiatur ς, Wesenberg: patitur bψ2: datur (dat g2ψ1) cett.

463 absolutum esse ς

464 est ς Baiter: sit Pπδ

465 hominem ... inquinatum post incendit hab. Pπδ, huc transposuit Garatoni

466 ad inflammandam Bake: ad flammandam ςB: inflammandam Pπ

467 ea ςBδ: hac Pπ

468 muliebri ... muliebri] mulieris ... mulieris ς

469 et turp. Bake: si turp. ς: turp. Pπδ

470 vos om. ς

471 ipsa natura ς

472 quam σδ: quamquam Pπ

473 aluisse vos (al ... P1) P2πδ: adlevasse Müller

474 verum ςB: sed cett. (in lac. P2

475 perfluxisse atque perpulsisse ςB

476 vestris servis B: fort. servum vestris (cf. Mart. Cap., Rhet. M. p. 471 Caeli in omni vita servitium obstrictum vobis ac liberis vestris habebitis)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: