previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

AUSONIUS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO S.

oblata per antiquarios mora scio promissi mei gratiam expectatione consumptam, Probe, vir optime; in secundis tamen habeo non fefellisse, apologos Titiani et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi. gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conteratur.

Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos. studio in te observantiae meae impudentissimo. [p. 34] paucos quidem, ut ego loquax iudico; verum tu, cum legens, etiam nimium multos putabis, adiuro benevolentiam tuam, verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione duxisse, nam quis hos diu cogitaret? quod sane ipsi per se probabunt, fors fuat, ut si milli vita suppetet, aliquid rerum tuarum quamvis incultus expoliam: quod tu etsi lectum non probes, scriptum boni consules, eumque ego imitatus sim vesaniam Choerili, tu ignoscas magnanimitate Alexandri.

Hi igitur, ut Plautus ait, interim erunt antelogium fabularum, garruli et deceptores. qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt, vale et me dilige.


Perge, o libelle, Sirmium
et dic ero meo ac tuo
have atque salve plurimum.
quis iste sit nobis erus,
5nescis, libelle? an, cum scias.
libenter audis, quod iuvat?
possem absolute dicere,
sed dulcius circumloquar
diuque fando perfruar.
10hunc dico, qui lingua potens
minorem Atridam praeterit
orando pauca et musica:
qui grandines Ulixei
et mel fluentem Nestora
15concinnat ore Tulli;
qui solus exceptis tribus [p. 36]
eris erorum primus est
praetorioque maximus.
dico hune senati praesulem,
20praefectum eundem et consulem
(nam consul aeternum cluet
collega Augusti consulis),
columen eurulis Romulae
primum in secundis fascibus;
25nam primus e cunctis erit
consul, secundus principi.
Generi hic superstes aureo
satorque prolis aureae
convincit Ascraeum senem,
30non esse saeelum ferreum,
qui vincit aevi iniuriam
stirpis novator Aoniae
paribusque comit infulis
Aniciorum stemmata.
35Probum loquor: scis optime,
quem nemo fando dixerit,
qui non prius laudaverit.
perge, o libelle, et utere
felicitate intermina.
40Quin et require, si sinet
tenore fari obnoxio:
Age vera proles Romuli,
effare causam nominis,
utrumne mores hoc tui
45nomen dedere, an nomen hoc
secuta morum regula?
an ille venturi sciens
mundi supremus arbiter,
qualem creavit moribus,
50iussit vocari nomine? ’ [p. 38]
Nomen datum praeconiis
vitaeque testimonio,
libelle felix, quem sinu
vir tantus evolvet suo
55nec occupari tempora
grato queretur otio,
quem melleae vocis modis
leni aut susurro impertiet,
cui nigellac luminum
60vacare dignabunt corae,
quem mente et aure consciis,
quibusdam omissis, perleget:
Quaecumque fortuna est tibi.
perge, o libelle, et utere
65felicitate intermina.
dic me valere et vivere,
dic vivere ex voto pio,
sanctis precantem vocibus,
ut, quem curulis proxima
70collegio nati dedit,
hunc rursus Augustus prior
suis perennet fascibus,
subnecte et illud leniter:
Apologos en misit tibi
75ab usque Rheni limite
Ausonius, nomen Italum,
praeceptor Augusti tui,
Aesopiam trimetriam,
quam vertit exili stilo
80pedestre concinnans opus
fandi Titianus artifex;
ut hinc avi ac patris decus,
mixto resurgens sanguine,
probiano itemque Anicio, [p. 40]
85ut quondam in Albae moenibus
supremus Aenea satus
Silvios lulis miscuit,
sic iste, qui natus tui,
Hos flosculorum Romuli,
90nutricis inter lemmata
lallique somniferos modos
suescat peritus fabulis
simul et iocari et discere.’
His adde votum, quod pio
95concepimus rei deo:
Ut genitor Augustus dedit
collegio nati Probum,
sic Gratianus hunc novum
stirpi futurae copulet.’
100rata sunt futura, quae loquor:
sic merita factorum iubent.
Set iam ut loquatur Iulius,
fandi modum invita accipe,
volucripes dimetria,
105haveque dicto dic vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 1
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: