previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Giddenes

Quis pultat?

Mil.
Qui te proximust.

Gidd.
Quid vis?

Mil.
Eho,

novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?

Gidd.

Nam quém ego aspicio? pro supreme Iuppiter,

erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater,

5Hanno Carthaginiensis.

Mil.
Ecce autem mala.

praestrigiator hic quidem Poenus probust,

perduxit omnis ad suam sententiam.

Gidd.

O ere, salve, Hánno, insperatissume

mihi tuisque filiis, salve atqueeho,

10mirari noli neque me contemplarier.

cognoscin Giddenenem áncillam tuam?

Han.

Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto.

Gidd.

Apud aedem Veneris.

Han.
Quid ibi faciunt? dic mihi.

Gidd.

Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:

15oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia.

Mil.

Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest.

Agor.

Eho an huius sunt illae filiae?

Gidd.
Ita ut praedicas.

tua pietas nobis plane aúxilio fuit,

quom huc advenisti hodie in ipso tempore;

20namque hodie earum mutarentur nomina

facerentque indignum genere quaestum corpore.

Pver

Auamma illi.

Gidd.
Hauon bane silli in mustine.

Gidd.

Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim.

Agor.

Quid illí locuti sunt inter se? dic mihi.

Han.

25Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium.

tace atque parce muliebri supellectili.

Agor.

Quae east supellex?

Han.
Clarus clamor.

Agor.
Sine modo.

Han.

Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul

iube hanc abire hinc ad te.

Agor.
Fac quod imperat.

Mil.

30Sed quís illas tibi monstrabit?

Agor.
Ego doctissume.

Mil.

Abeo igitur.

Agor.
Facias modo quam memores mavelim.

patruo advenienti cena curetur volo.

Mil.

Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas,

inde pórro ad puteum atque ad robustum codicem.

35ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis.—

Agor.

Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges:

tuam míhi maiorem filiam despondeas.

Han.

Pactam rem habeto.

Agor.
Spondesne igitur?

Han.
Spondeo.

Agor.

Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus.

40nunc demum ego cum illa fabulabor libere.

nunc, patrue, si vis tuas videre filias,

me sequere.

Han.
Iamdudum equidem cupio, et te sequor.

Agor.

Quid si eámus illis obviam?

Han.
At ne intervias

praeterbitamus metuo. magne Iuppiter,

45restitue certas mi ex incertis nunc opes.

Agor.

Ego quidem meos amores mecum confido fore.

sed eccás video ipsas.

Han.
Haecine meae sunt filiae?

quantae e quantillis iam sunt factae.

Agor.
Scin quid est?

tragicae sunt: in calones sustolli solent.

Mil.

50Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum,

id eventurum esse et severum et serium,

ut haec ínveniantur hodie esse huius filiae.

Agor.

Pol istúc quidem iam certum est. tu istos, Milphio,

abduce intro. nos hasce hic praestolabimur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (31 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: