[22]
quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque
esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque
illa mater Idaea1 te,—te, Cn. Lentule, cuius abavi manibus
esset accepta,—spectatorem esse voluit. quod ni tu Megalesia
illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque
his de rebus iam queri non2 liceret. vis enim innumerabilis
incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedile3
religioso repente e4 fornicibus ostiisque omnibus in scaenam
signo dato inmissa inrupit. tua tum, tua, Cn. Lentule,
eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo; te,
nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans
senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum
ille servorum eludentium5 multitudini senatum populumque
Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis
atque impeditum turba et angustiis tradidisset.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.