[19]
huc nisi venirem Kalendis Septembribus,
etiam1 fabros se missurum et domum meam disturbaturum
esse dixit. Magna res, credo, agebatur: de supplicatione
referebat. veni postridie: ipse non venit. locutus sum
de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo,
liberius tamen quam periculi2 minae postulabant. at ille
homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere
dicendi excluderet—fecerat enim hoc idem maxima cum
laude L. Piso xxx3 diebus ante4—inimicitias mihi denuntiavit;
adesse in senatum iussit a. d.5 xiii. Kalendas Octobris.
ipse interea xvii6 dies7 de me in Tiburtino Scipionis
declamitavit, sitim quaerens; haec enim ei causa esse
declamandi solet.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.