previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
etsi libenter petere a te soleo, si quid opus est meorum cuipiam, tamen multo libentius gratias tibi ago, cum fecisti aliquid commendatione mea, quod semper facis. incredibile est enim quas mihi gratias omnes agant, etiam mediocriter a me tibi commendati. quae mihi omnia grata, sed de L. Mescinio gratissimum. sic enim est mecum locutus, te, ut meas litteras legeris, statim procuratoribus suis pollicitum esse omnia, multo vero plura et maiora fecisse. id igitur (puto enim etiam atque etiam mihi dicendum esse) velim existimes mihi te fecisse gratissimum. [2] quod quidem hoc vehementius laetor, quod ex ipso Mescinio te video magnam capturum voluptatem ; est enim in eo cum virtus et probitas et summum officium summaque observantia tum studia illa nostra, quibus antea delectabamur nunc etiam vivimus. quod reliquum est, velim augeas tua in eum beneficia omnibus quae te erunt dignae ; sed duo, quae te nominatim rogo, primum ut, si quid satis dandum erit 'AMPLIVS EO NOMINE NON PETI,' cures ut satis detur fide mea ; deinde, cum fere consistat hereditas in iis rebus, quas avertit Oppia, quae uxor Mindi fuit, adiuves ineasque rationem quem ad modum ea mulier Romam perducatur. quod si putarit illa fore, ut opinio nostra est, negotium conficiemus. hoc ut adsequamur, te vehementer etiam atque etiam rogo. [3] illud, quod supra scripsi, id tibi confirmo in meque recipio, te ea quae fecisti Mescini causa quaeque feceris ita bene conlocaturum, ut ipse iudices homini te gratissimo, iucundissimo benigne fecisse. volo enim ad id quod mea causa fecisti hoc etiam accedere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
46 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: