previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in Piraeea cum exissem pridie Idus Octobr., accepi ab Acasto servo meo statim tuas litteras. quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem eius, ut aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quia solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te Romam venisse a. d. xii Kal. Oct. cum febri. percussus vehementer nec magis quam debui, statim quaero ex Acasto. ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis audisse ut nihil esset incommode. id videbatur approbare quod erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed te amavi tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses. qua re de hoc satis. spero enim, quae tua prudentia et temperantia est, et hercule, ut me iubet Acastus, confido te iam ut volumus valere.

[2] a Turranio te accepisse meas litteras gaudeo. παραφύλαξον, si me amas, τὴν τοῦ φυρατοῦ φιλοτιμίαν: αὐτότατα. hanc, quae me hercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), procura, quantulacumque est, Precianam hereditatem prorsus ille ne attingat. dices nummos mihi opus esse ad apparatum triumphi. in quo, ut praecipis, nec me κενὸν in expetendo cognosces nec ἄτυφον in abiciendo.

[3] intellexi ex tuis litteris te ex Turranio audisse a me provinciam fratri traditam. adeon ego non perspexeram prudentiam litterarum tuarum? ἐπέχειν te scribebas. quid erat dubitatione dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem relinqui? ἀθέτησις ista mihi tua, non ἐποχὴ videbatur. monebas de Q. Cicerone puero ut eum quidem neutiquam relinquerem. τοὐμὸν ὄνειρον ἐμοί. eadem omnia quasi conlocuti essemus vidimus. non fuit faciendum aliter meque ἐπιχρονία ἐποχὴ tua dubitatione liberavit. sed puto te accepisse de hac re epistulam scriptam accuratius.

[4] ego tabellarios postero die ad vos eram missurus; quos puto ante venturos quam nostrum Saufeium. sed eum sine meis litteris ad te venire vix rectum erat. tu mihi, ut polliceris, de Tulliola mea, id est de Dolabella, perscribes, de re publica quam praevideo in summis periculis, de censoribus, maximeque de signis, tabulis quid fiat, referaturne. Idibus Octobribus has dedi litteras, quo die, ut scribis, Caesar Placentiam legiones iiii. quaeso, quid nobis futurum est? in arce Athenis statio mea nunc placet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
50 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: