This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
scripta et obsignata iam epistula litterae mihi redditae sunt a te plenae rerum novarum, maximeque mirabile Dolabellam quinque cohortis misisse in Chersonesum. adeone copiis abundat ut is qui ex Asia fugere dicebatur Europam appetere conetur? quinque autem cohortibus quidnam se facturum arbitratus est, cum tu †eo† quinque legiones, optimum equitatum, maxima auxilia haberes? quas quidem cohortis spero iam tuas esse, quoniam latro ille tam fuit demens. [2] tuum consilium vehementer laudo quod non prius exercitum Apollonia Dyrrhachioque movisti quam de Antoni fuga audisti, Bruti eruptione, populi Romani victoria. itaque quod scribis post ea statuisse te ducere exercitum in Chersonesum nec pati sceleratissimo hosti ludibrio esse imperium populi Romani, facis ex tua dignitate et ex re publica. [3] quod scribis de seditione quae facta est in legione quarta decima fraude C. Antoni (in bonam partem accipies), magis mihi probatur militum severitas quam tua. ** *
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.