98.
neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit, sed cum turma sua, quam ex fortissumis magis quam familiarissumis paraverat, vagari passim ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi confertissumi obstiterant, invadere; manu consulere militibus, quoniam imperare conturbatis omnibus non poterat.
[2]
iamque dies consumptus erat, quom tamen barbari nihil remittere atque, uti reges praeceperant, noctem pro se rati acrius instare.
[3]
tum Marius ex copia rerum consilium trahit atque, uti suis receptui locus esset, collis duos propinquos inter se occupat, quorum in uno castris parum amplo fons aquae magnus erat, alter usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps pauca [p. 133] munimenta quaerebat.
[4]
ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare iubet, ipse paulatim disperses milites neque minus hostibus conturbatis in unum contrahit, dein cunctos pleno gradu in collem subducit.
[5]
ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle mul- titudine circumdato effusi consedere.
[6]
dein crebris ignibus factis plerumque noctis barbari more suo laetari, exultare, strepere vocibus; et ipsi duces feroces, quia non fugerant, pro victoribus agere.
[7]
sed ea cuncta Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque hortamento erant.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.