previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON

Menalcas
Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?

Damoetas
Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.

Menalcas
Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram
dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,
5hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
et sucus pecori et lac subducitur agnis.

Damoetas
Parcius ista viris tamen obicienda memento:
novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
et quosed faciles Nymphae riseresacello.

Menalcas
10Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
atque mala vitis incidere falce novellas.

Damoetas
Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
et cum vidisti puero donata, dolebas,
15et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

Menalcas
Quid domini faciant, audent cum talia fures!
non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille?
20Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas.

Damoetas
An mihi cantando victus non redderet ille
quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

Menalcas
25Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera
iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
stridenti miserum stipula disperdere carmen?

Damoetas
Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
experiamur? Ego hanc vitulamne forte recuses,
30bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus
depono: tu dic, mecum quo pignore certes.

Menalcas
De grege non ausim quicquam deponere tecum.
Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
35Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
lenta quibus torno facili superaddita vitis
diffusos hedera vestit pallente corymbos:
40in medio duo signa, Conon, etquis fuit alter,
descripsit radio totum qui gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Damoetas
Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
45et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

Menalcas
Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari
50audiat haec tantumvel qui venit ecce Palaemon
efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

Damoetas
Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
sensibus haec imis, res est non parva, reponas.

Palaemon
55Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
alternis dicetis; amant alterna Camenae.

Damoetas
60Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
ille colit terras, illi mea carmina curae.

Menalcas
Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

Damoetas
Malo me Galatea petit, lasciva puella,
65et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

Menalcas
At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

Damoetas
Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.

Menalcas
70Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
aurea mala decem misi; cras altera mittam.

Damoetas
O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!

Menalcas
Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.
75si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

Damoetas
Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

Menalcas
Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
et longumformose, vale, vale,” inquit, “Iolla.”

Damoetas
80Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.
arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

Menalcas
Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

Damoetas
Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
85Pierides vitulam lectori pascite vestro.

Menalcas
Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

Damoetas
Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

Menalcas
90Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

Damoetas
Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

Menalcas
Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae
95creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

Damoetas
Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

Menalcas
Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,
ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

Damoetas
100Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.

Menalcas
His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent.
nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

Damoetas
Dic, quibus in terriset eris mihi magnus Apollo
105tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.

Menalcas
Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

Palaemon
Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores
110aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (J. B. Greenough, 1895)
hide References (70 total)
  • Commentary references to this page (56):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 23
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 44
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 64
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 65
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 66
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 1.478
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 2.670
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 2.784
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 3.27
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 3.332
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 3.39
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 3.42
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 4.569
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 5.19
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 5.741
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 5.77
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 5.817
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 5.96
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 6.142
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 6.173
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 6.311
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 6.850
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 10.118
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 10.135
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 10.366
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 10.386
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 10.830, 831
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 11.312
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 11.9
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 12.109
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 12.11
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 12.162
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 12.648
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 7.166, 167
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 7.219
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 7.584
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 8.189
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 9.154
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 9.629
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 9.654
    • Sir Richard C. Jebb, Commentary on Sophocles: Trachiniae, 157
    • Thomas W. Allen, E. E. Sikes, Commentary on the Homeric Hymns, HYMN TO PAN
    • W. Walter Merry, James Riddell, D. B. Monro, Commentary on the Odyssey (1886), 9.245
    • Walter Leaf, Commentary on the Iliad (1900), 1.604
    • Walter Leaf, Commentary on the Iliad (1900), 2.203
    • R. J. Cholmeley, M.A., The Idylls of Theocritus, 1
    • R. J. Cholmeley, M.A., The Idylls of Theocritus, 10
    • R. J. Cholmeley, M.A., The Idylls of Theocritus, 3
    • R. J. Cholmeley, M.A., The Idylls of Theocritus, 4
    • R. J. Cholmeley, M.A., The Idylls of Theocritus, 5
    • R. J. Cholmeley, M.A., The Idylls of Theocritus, 6
    • R. J. Cholmeley, M.A., The Idylls of Theocritus, 8
    • R. J. Cholmeley, M.A., The Idylls of Theocritus, 9
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.53
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.701
    • J. E. Sandys, Select Private Orations of Demosthenes, 39
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in notes to this page (1):
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, PRONOUNS
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: