previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. reductis in curiam legatis tum consul 'non adeo maiestatis' inquit 'populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim; [2] sed non quid ego fecerim in disquisitionem uenit, quem quidquid in hostibus feci ius belli defendit, sed quid isti pati debuerint. qui si non fuerunt hostes, nihil interest nunc an uiuo Hierone Syracusas uiolauerim; [3] [p. 26057]sin autem desciuerunt a populo Romano, si legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clauserunt exercituque Carthaginiensium aduersus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia cum fecerint indignatur? [4] tradentes urbem principes Syracusanorum auersatus sum; Sosim et Moericum Hispanum quibus tantam crederem rem potiores habui. non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: [5] quis est uestrum qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem accepturum promiserit? odistis et exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis; tantum abest ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis. [6] ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt maximo argumento est me neminem qui nauatam operam rei publicae nostrae uellet auersatum esse. [7] et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis, nunc ad conloquium eundo temptaui pacem, et posteaquam neque legatos uiolandi uerecundia erat nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem ui atque armis Syracusas cepi. [8] quae captis acciderint apud Hannibalem et Carthaginienses uictos iustius quam apud uictoris populi senatum quererentur. [9] ego, patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, nunquam spoliis earum urbem Romam exornarem. quae autem singulis uictor aut ademi aut dedi, cum belli iure tum ex cuiusque merito satis scio me fecisse. [10] [p. 26058]ea uos rata habeatis, patres conscripti, necne, magis rei publicae interest quam mea. quippe mea fides exsoluta est: ad rem publicam pertinet ne acta mea rescindendo alios in posterum segniores duces faciatis. [11] et quoniam coram et Siculorum et mea uerba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus possit.' ita dimissi Siculi et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Siculorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: