previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. Venientibus iis Syracusas Scipio res, non verba ad purgandum sese paravit. exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset. [2] quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae, ostendit; [3] tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum visendum praetor legatique ducti; [4] tantaque admiratio singularum universarumnque rerum incussa, ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut nullo alio posse, [5] iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae, quo die illum omnes centuriae priorem consulem dixissent, primo quoque tempore compotem populum Romanum facere; [6] adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.

[7] Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam est ventum, extemplo in carcerem conditi. ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt; [8] postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae, et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad vulgum conciliabat. [9] mortuus tamen prius in vinclis est, quam iudicium de eo populi perficeretur. [10] hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis, quos Romae Africanus iterum consul faciebat, conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet [p. 514] occasionem; patefacto dein scelere delegatum in Tullianum ex senatus consulto. [11] de Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni, classem, exercitum ducemque verbis extollentes, effecerunt, ut senatus censeret primo quoque tempore in Africam traiciendum Scipionique permitteretur, [12] ut ex iis exercitibus, qui in Sicilia essent, ipse eligeret, quos in Africam secum traiceret, quos provinciae relinqueret praesidio.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (19 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: