previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. eodem tempore et consules senatum in tribunum et tribunus populum in consules incitabat. negabant consules iam ultra ferri posse furores tribunicios; uentum iam ad finem esse; domi plus belli concitari quam foris. id adeo non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere. [2] cuius rei praemium sit in ciuitate, eam maximis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic bello fieri. [3] maximum Romae praemium seditionum esse; [4] ideo <eas> singulis uniuersisque semper honori fuisse. [reminiscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, ut quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque esse.] finem ergo non fieri, nec futuram donec quam felices seditiones tam honorati seditionum auctores essent. [5] quas quantasque res C. Canuleium adgressum. conluuionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum priuatorumque adferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos nouerit. [6] [p. 4003]quam enim aliam uim conubia promiscua habere nisi ut ferarum prope ritu uolgentur concubitus plebis patrumque? ut qui natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. [7] parum id uideri quod omnia diuina humanaque turbentur: iam ad consulatum uolgi turbatores accingi. et primo ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus temptasse; nunc rogari ut seu ex patribus seu ex plebe uelit populus consules creet. et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque; Canuleios igitur Iciliosque consules fore. [8] ne id Iuppiter optimus maximus sineret regiae maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius quam ut tantum dedecoris admitti patiantur. [9] certum habere maiores quoque, si diuinassent concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando cum prima impetrasset futuram, [10] primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius quam eas leges sibi imponi paterentur. quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse. <reminiscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, uel quem ad modum plebs gloriari posset [11] [p. 4004]<se> auctiorem amplioremque esse.> finem non fieri posse si in eadem ciuitate tribuni plebis et patres essent; aut hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero quam nunquam obuiam eundum audaciae temeritatique. [12] illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde aduersus ea quae concitauerint armari ciuitatem defendique prohibeant, et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi aduersus hostes non patiantur, [13] sed audeat Canuleius in senatu proloqui se nisi suas leges tamquam uictoris patres accipi sinant dilectum haberi prohibiturum? quid esse aliud quam minari se proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum? quid eam uocem animorum, non plebi Romanae, sed Uolscis et Aequis et Ueientibus allaturam? [14] nonne Canuleio duce se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse? ni patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam eripuerint, consules paratos esse duces prius aduersus scelus ciuium quam aduersus hostium arma.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INFA´MIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MATRIMO´NIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: