This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[30]
quod quidem ei accidere necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi
cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus,
Pius; aut et ipsum alicuius cogitationis attulit
causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis aruspicumque responsis dominatio dari tribus
Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat
post Sullam Cinnamque, quia et ipse Cornelius erat.
nam et illud apud Euripidem frigidum sane,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.