[25]
primum
dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim
sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus
verborum occupatae. deinde, etiam si quid apud maiores
nostros fuit in isto studio1 admirationis2, id enuntiatis vestris
mysteriis totum est contemptum et abiectum. posset agi
lege necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo non
habebant. erant in magna potentia qui consulebantur;
a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur3. inventus
est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit
et singulis diebus ediscendis4 fastos populo proposuerit
et ab ipsis his5 cautis6 iuris consultis eorum sapientiam compilarit.
itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione
pervolgata7 et cognita sine sua opera lege agi8 posset9, verba
quaedam10 composuerunt ut omnibus in rebus ipsi interessent.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 in isto studio ψ2: in istros (iis tres ψ1) duo cett.
2 admirationis ψ2: admiserationis (miser- ψ1) cett. id enuntiatis] i (et χ) denuntiatis σχ
4 ediscendis w: discendis ω: eliscendis (eli- π2 in ras.) cett.
5 his scripsi: om. codd.
6 cautis Beroaldus. causis mei: capsis cod. Sambuci, Madvig, catis Manutius consultis eorum]consultorum Madvig
8 lege agi ed. Guar.: lege codd.
9 posset edd. VR: possit mei
10 verba quaedam Niebuhr: vero (vere χ1) acaedam (attedam ψ2) codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.