[50]
quibus rebus qui timor bonis omnibus iniectus
sit quantaque desperatio rei publicae, si ille factus esset,
nolite a me commoneri velle; vosmet ipsi vobiscum recordamini.
meministis enim, cum illius nefarii gladiatoris voces
percrebruissent1 quas habuisse in contione domestica dicebatur,
cum miserorum fidelem defensorem negasset inveniri
posse nisi eum qui ipse miser esset; integrorum et fortunatorum
promissis saucios et miseros credere non oportere;
qua re qui consumpta replere, erepta reciperare vellent,
spectarent quid ipse deberet, quid possideret, quid auderet;
minime timidum et valde calamitosum esse oportere eum
qui esset futurus dux et signifer calamitosorum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.