[75]
qua re noli, Cato, maiorum instituta
quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium
severa oratione reprehendere. fuit eodem ex studio vir
eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis,
Q. Tubero. is, cum epulum Q. Maximus P. Africani,
patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a
maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem
Africani sororis filius. atque ille, homo eruditissimus ac
Stoicus, stravit pelliculis haedinis lectulos Punicanos et
exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus
mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur;
quem cum supremo eius die maximus laudaret, gratias egit
dis immortalibus quod ille vir in hac re publica potissimum
natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum
imperium ubi ille esset. huius in morte celebranda graviter
tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam
Tuberonis,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.