[52]
odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur,
Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. numquid est aliud? 'immo
vero' inquit 'est; nam istum exheredare in animo habebat.' audio;
nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque
concedis levia esse atque inepta: 'convivia cum patre non inibat.'
quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret1. 'domum
suam istum non fere quisquam vocabat.' nec mirum, qui neque in
urbe viveret neque revocaturus esset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.