[6]
quae res
ea est? bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de1
viro fortissimo et clarissimo2 L. Sulla, quem honoris causa nomino,
duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel
potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L. Cornelius
Chrysogonus. is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam
pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit,
quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere
videatur, deleatis ex
animo suo suspicionem omnem metumque3 tollatis; sese hoc incolumi
non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et
copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat4 se posse quod
adeptus est per scelus, id per luxuriam5 effundere atque consumere.
hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac6
pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam
adiutores vos profiteamini.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.