[89]
haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus1 esses in reo, quam
diu diceres! quo te modo iactares! tempus hercule te
citius quam oratio deficeret. etenim in singulis rebus
eius modi
materies est ut dies singulos possis2 consumere. neque ego
non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil
adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. verum ego
forsitan propter multitudinem patronorum3 in grege4 adnumerer,
te pugna Cannensis accusatorem5 sat bonum fecit. multos
caesos non ad Trasumennum6 lacum, sed ad Servilium vidimus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.