[117]
at vero T. Roscius non unum rei
pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen
aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines
honestissimos1, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque
socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et
perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius2 nihil potuerunt, socium
offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi
vanae crediderunt. itaque nunc illi homines honestissimi propter
istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio
proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis
enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit3, terret etiam
nos ac minatur4 tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. in
eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque
maleficium de quo iudicium est
reperietis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.