[122]
Chrysogonus suine1 malefici occultandi causa
quaestionem de eis haberi non volt?
minime, iudices; non in omnis arbitror omnia convenire. ego in
Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque hoc
mihi nunc2 primum in mentem venit dicere. meministis me ita
distribuisse initio causam3: in crimen cuius tota argumentatio
permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae4
sunt. quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum
esse debebit. nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et
nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam
potestas data est, non modo infirmari verum etiam
vindicari oportere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.