[142]
si id
actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui
cum illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. sin autem victoria
nobilium ornamento atque emolumento
rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo
et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet.
quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus
vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe1 novit; causa enim
splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus
Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat
laeditur, cum ab hoc splendore2 causae separatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.