[150]
verum si a
Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra
contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum
ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque
hanc quae communis est eripere cupiat, si
non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam
crudelitati sanguis praebitus1 sit, unum perfugium, iudices, una spes
reliqua est Sex. Roscio eadem quae2 rei publicae, vestra pristina
bonitas et misericordia. quae si manet, salvi etiam nunc esse
possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in re3 publica versata
est vestros quoque animos — id quod fieri profecto non potest —
duriores acerbioresque reddit4, actum est, iudices; inter feras satius
est aetatem degere quam
in hac tanta immanitate versari.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.