next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. pace alibi parta Romani Veiique in armis erant1 tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret. comitia utriusque populi longe diversa ratione facta sunt. [2] Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum; octo, quot nunquam antea, creati, M.'2 Aemilius Mamercus iterum L. Valerius Potitus tertium Ap. Claudius Crassus M. Quinctilius Varus L. Iulius Iulus3 M. Postumius M. Furius Camillus M. [3] Postumius Albinus. Veientes contra taedio annuae ambitionis, quae interdum discordiarum causa erat, regem creavere. offendit ea res populorum Etruriae animos, non maiore odio regni quam ipsius regis. [4] gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, quos intermitti nefas [p. 4] est, [5?] violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod4 suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit. [6] gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum donec sub rege essent decrevit; [7] cuius decreti suppressa fama est Veiis propter metum regis, qui a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non vani sermonis auctore5 habebat. [8] Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, [9?] ita muniebant ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa, aliis frons in Etruriam spectans, auxiliis si qua forte inde venirent obstruebatur.

1 A.U.C. 351

2 M.' Sigonius (ef. IV. lxi. 1): m_ (or m) ω.

3 L. Iulius Iulus ς (C.I.L. i2, p.116): m_. iulius rullus ω: m_. iulius tullus a: m iulius publius L: m_ uilius publius D.

4 A.U.C. 351

5 auctore MPIFUBD4:auctorem vorm.? M2 (or M1) POEHDLa.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (52 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, textual notes, 42.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.515
  • Cross-references to this page (27):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: