next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Praefatio.

Compluribus causis eo adductus sum ut peculiari studio in Celsi tractatum de medicina mentem adverterem. Primo quod doctissimus Des Étangs egregiam edidit horum librorum interpretationem vernaculam, adjunctis ipsius Celsi verbis, qualia apud Targam leguntur1). Deinde idem de medicina opus retractavi, ideo quod admodum eruditus de Renzi Neapolitanus publici juris fecit majorem hujus scriptoris editionem2). Quo saepius autem Celsum perlegebam, eo magis me detinuit cum dicendi nitor ac brevitas tum perspicacitas judicii sensusque verax et ad agendum accommodatus, quibus omnibus genuinam nobis repraesentat civis Romani imaginem. Nec facile dixerim magisne tamquam medicum an tamquam literarum studiosum me delectarit. Quodsi rem naturalem ac medicam spectes, permultis sane additamentis augeri possit opus Celsianum, vix tamen pauca quaedam reperias quae resecanda sint. Immo parum abest quin hodie pro compendio rei medicae adhiberi possit. Utique clarissimis linguae latinae monumentis accensendum est, sed eheu! vix alium novimus librum qui pejus a librariis habitus sit atque in quo plura emendanda restent. Ecce argumenta, L. B., cur virum probum et strenuum B. G. Teubnerum adii eumque permovi, ut Celso locum concederet in corpore scriptorum classicorum cum graecorum tum latinorum, quod [p. VI] multis jam abhinc annis edere aggressus est. Cui viro, quum brevi postea diem supremum obierit, non possum quin hic, occasione data, pro egregia in me benivolentia publice gratum animum obtester: nec minores gratiae mihi agendae sunt hujus viri generis, qui jam, socero vita defuncto, opus quod ille inchoarat summo studio absolvere pergunt.

Vereor tamen ne hisce conatibus admirationis, qua jamdiu Celsum colui, majorem rationem habuerim quam virium mearum exiguitatis. Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des Étangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores. Tune temporis affirmare ausus sum, etiam post laborem a Targa exantlatum, immo post curas renovatas, quas idem vir in novissima sua editione3) Celsi anno 1810 4to Veronae edita publici juris fecit, multa adhuc emendanda superesse; posthac saepius denuo eundem Celsum retractavi, atque in ea re magis semper magisque mihi persuasi me non frustra olim haec affirmasse. Recte sane agnovit Targa quibusnam in rebus reprehendenda esset editio Lindenii, qui nimia temeritate, ne dicam audacissima protervitate, Celsi verba emendare conatus est; recte perspexit idem quanti aestimandi sint duo antiquissimi codices hunc scriptorem exhibentes, nimirum Med. I et Vat. VIII; nihilo minus tamen Lindenium passim sequi maluit, ubi me judice hisce egregiis instrumentis fidem habere debebat. Quod vero semper in edendis priscis libris summum habui praeceptum, id nunc quoque [p. VII] tenendum esse censui, praeceptum dico quod codices mss. presso pede sequi jubet; numquam a codicibus Med. I et Vat. VIII discessi nisi ubi insanabili laborabant ulcere; quantum potui, sedulo abstinui a conjecturis; ubivis suspectas habui emendationes Lindenii, quotiescumque saltem earum necessitatem non probabat vel rerum, vel verborum, vel syntaxeos ratio. Ceterum infra (in Adnot. critica) subjunxi indicem omnium locorum, quibus aliquid in contextu anno 1810 a Targa edito immutavi, additis argumentis quibus permotus ita agere decreverim. Praeterea duabus inprimis de rebus lectores monitos esse volo: primo praecipue loco operam dedi ut aliquatenus saltem semper iisdem literis exararentur eadem vocabula, non solum quod ad voces attinet quarum recta scriptura e codicibus petenda erat (cf. Adnot. criticam), sed etiam ubi major fides habenda est praeceptis quae observari jubent viri linguae latinae peritissimi, de qua re nullam mentionem esse faciendam in Adnot. crit. censui. Verumtamen, etiamsi sedulo ad hanc rem animum attenderim, neque admodum prolixum sit Celsi volumen, denuo schedulas a prelo madidas relegens incidi in anomalias nonnullas (ex. gr. ubique legas ceteri, non caeteri; circuitus, non circumitus; demptus, non demtus; promptus, non promtus; exemptus, non exemtus, cet.; ceteroquin de anomaliis gravioribus videsis Adnot. crit.)huc pertinentes, quas, Deo adnuente, posterius tollere mihi licebit.

Arcto vinculo cum recta vocabulorum latinorum scriptura cohaeret quaestio quae spectat rationem repraesentandi graeca. Qua in re notandum est utrumque codicem antiquissimum exhibere voces graecas easdem modo graecis literis exaratas, modo latinis, si Targae fides habenda est: unde vix fieri potest ut regulam statuas ad quam omnes dirigantur. Voces graecas fere semper ubi graecis literis apud Targam, qui ipse Lindenium secutus est, exaratae erant, eodem modo in contextum meum transcripsi, vel Targa duce emendatas, vel a me ipso ad linguae graecae leges exactas. Attamen sunt quaedam vocabula graeca adeo frequenter in libris Celsianis obvia, eaque latinam scribendi rationem imitantia (cf. ex. gr. pp. 171, 27; 192, 21; 194, 28, 29; 195, 26; 199, 15; 209, 25; 211, 12, 18; 217, 14, 22, 23, 24, 25, 26, [p. VIII] 28; 221, 29; 229, 2; 231, 28; 234, 13, 36; 236, 23, 31; 246, 37; 251, 12; 258, 18. — vide praeterea Indicem vocab. graecorum), ut iis, exceptis nonnullis locis sat facile circumscribendis, servari possit habitus ille latinus; sunt vero alia quae literis graecis exarare jubet ipse orationis contextus.

Ceterum haec quaestio mihi in mentem revocat aliam magis generalem, qua inquirendum est quatenus Celsus sermonem suum latinum vocabulis graecis variarit. — Certo constat, uti recte doct. Des Étangs, consentientibus omnibus viris doctis, in introductione sua animadvertit, Celsi aetate parum abfuisse quill Romae universa medicina penderet a medicis graecis seu liberis, seu servis. Constat item, Celsum opere suo medicinam a peregrina servitute liberare Romanosque ipsa hac disciplina erudire voluisse; nostri enim tractatus omnino ita se habet, ut vix tamquam nudum bene dicendi exercitium vel otii eruditi fructus venditari possit. E libris graecis haud dubie haurire coactus est Celsus cum ipsam disciplinam medicam, tun permultas locutiones artem medendi spectantes, quibus nulla linguae latinae vocabula respondebant. Verum Latinos sibi quaerebat, non Graecos lectores, Quiritium sermonem graecae scientiae accommodare volebat; nec carebat oratio vernacula locutionibus verborumque circumscriptionibus sat multis artem salutarem spectantibus iisque jam olim usu receptis, quas scilicet vel plebeja quaedam medicina indigena vel adsiduum cum erudita Grajorum arte commercium invexerat. Nec dubium quin hasce dictiones locutionesve avide capessiverit Celsus, quotiescumque vel res ipsas vel sua de hisce rebus cogitata accurate repraesentarent. Haud mirandum igitur quod Celsus non infrequenter graece locutus est; cave credas tamen eum vel temere, vel saepius quam ipsa rerum ratio jubebat ad graecum sermonem confugisse. Neque arbitrari licet, si certe codicibus mss. fidem habeas, eum interdum genuinas dictiones graecas ignorasse; insuper mirandum est verba graeca desiderari quum potissimum exspectentur: v. gr. ubi de calvariae suturis agitur4, et eo loco ubi leguntur illa (p. 264, 16): Id antiqui tunicam nominabant; in mente enim Graecos, non Romanos certum est Celsum [p. IX] habuisse, ideoque hic: quam Graeci χιτῶνα vocant aptissime inseruisset. Itaque quid unoquoque loco scripserit noster eruere constitui, atque hac ratione omnia quae aperte glossematum speciem referunt, e Celsi contextu, id quod jam ante me sat frequenter facere aggressus est Targa, expellere conatus sum. Proponam insuper locos nonnullos ubi vera graeca aliunde invecta esse vehementer suspicor, subjunctis argumentis cur ita sentiam.

Glossemata haec certo satis antiqua sunt, quum exhibeantur et a cod. Vat. qui saec. X scriptus est, et a Florentino qui XII, et a Parisino n°. 7028 qui XI. Ni fallor, saeculo VII, VIII vel IX originem debent profectaque sunt ex illis Latinorum ludis literariis, quorum magistri eo usque saltem linguam graecam callebant, ut vel libros graecos qualicumque tandem modo latine interpretari, vel orationem vernaculam inspersis vocabulis alienigenis corrumpere valerent, adeo ut codicum margines ultimum essent eruditionis refugium, quae jam a plerisque inutilis habebatur, nec aliud quid nisi rerum obsoletarum studium prae se ferebat5).

Praeter haec glossemata graeca, quibus refertum est opus Celsianum, multo majorem etiam continet copiam glossematum latinorum, additamentorum denique interpretamentorumque cujuscumque generis. Istorum additamentorum nonnulla integra resecuit Targa6); maximam vero partem uncis inclusisse satis habuit. Sed hac in re nimia usus est cautela; immo ego ipse, licet multa quae supervacanea videbantur ultro deleverim, jam video me non omnia praestitisse quae praestari potuerint; diuturnus enim orationis Celsianae usus me nunc vetat quominus obelisco non adjecto in [p. X] editionem meam recipiam locos sat multos, de quorum genuina origine partim dubitabat Targa, partim nihil suspicionis habebat. Adnotatio critica resarciet quae nimia codicum reverentia permotus facere omisi. Non est, credo, cur nos retineat codicum auctoritas, immo ne consensus quidem; qui enim antiquas membranas tractare solitus est, ipsum orationis contextum quem exhibent ad artis criticae leges exigit, utpote quum contextus ipse adminicula suppeditet quibus decerni possit qui loci genuini sint, qui non sint. Hujus artis decreta in ejusmodi rebus haud dubie aliquatenus oppugnari possunt, nec semper ab iis aliena est propria cujusvis editoris sentiendi ratio: quamobrem modus adhibendus est huic artis criticae usui, rationesque ubivis reddendae, id quod numquam facere neglexi, cur ita nec aliter feceris.

Totidem fere exstant codices Celsum exhibentes quot hujus scriptoris editiones; longe tamen abest ut omnibus idem pretium eademve auctoritas sit tribuenda. Primo loco monendum est omnes hosce codices ab eodem prototypo profectos esse; nam omnes, verbi gratia, magnam referunt lacunam (pag. 154, 6 meae editionis) aliasque aliquanto minores (pag. 144, 35; 153, 26; 154, 6; 212, 17; 238, 3; 292, 25; 305, 26 et 362, 4) obvias. Omnes praeterea eadem habent glossemata cum graeca tum latina, ut supra jam notavi. Quod ad aetatem attinet, in duas classes distribuendi sunt, quarum altera constat Vat. VIII, Med. I7) et Paris. [p. XI] 702814) qui manifesto eidem familiae accensendus est cui duo priores. Vix est quod moneam, orationis Celsianae contextum constituendum esse tribus his codicibus, quippe qui reliquis longe plures continent egregias lectiones multoque paucioribus deturpati sunt mendis. Qui duos priores excussit, Targa, satis bene munere suo functus esse videtur; nihilo minus tamen multum interest. ut denuo inspiciantur, adhibita omni illa accuratione ac cautela quam hisce rebus impendere solent nostrae aetatis viri docti (de qua re praecipue videsis Rothium v. dd. in eximia praefatione ad Suetonium). Nec omni spe destitutus sum fore ut aliquando nanciscar novam horum codicum collationem omni qua hodie opus est cura peractam. Reliqui codices, non excepto Paris. 6864, ad saec. XV vel XVI15) referendi sunt, et qui hosce codices exararunt librarii [p. XII] plerique inter calligraphos fortasse, minime vero inter eruditos numerari possunt. Et enim nullum ex iis emolumentum ad orationis contextum constituendum petere licet, quum solis literarum ductibus et paginarum proportionibus eleganter componendis operam dederint. Ceteroquin mendis scatent iisque longe praeferendae sunt editiones antiquae (inprimis ed. princeps Florentina anni 1478 et Aldina a. 1528), quantumvis impuri fuerint fontes e quibus profluxerunt fere omnes: nam duos codices magni faciendos, Vaticanum dico et Florentinum, nemo in usum suum convertit editor antiquus. Praeterea mihi praesto fuit, favente egregia doctissimi Gersdorf, qui Bibliothecae Paulinae apud Lipsienses praeest, benivolentia, ingens omnis generis schedularum farrago diversarumque editionum Celsi exemplaria adnotationibus plena, quae omnia debentur eximiae doctiss. Kūhnii diligentiae, qui novam editionem Celsiani operis moliebatur. Verum enim vero parum abest quin hisce collectaneis examinandis oleum et operam perdiderim.

Libri Hippocratei, quibus multa debuit Celsus, mihi saepius opem tulerunt ad emendandos locos a librariis male habitos. Quod ut agnoscas, inspice, sodes, Adnotationem criticam. Plurimi editores Celso subjungunt indicem locorum Hippocrateorum a nostro adlegatorum; nec aliter mihi agendum esse duxi. Unumquemque locum denuo cum IIippocrate sedulo comparavi qualis a Littré, viro summo, editus est16). Quos locos jam suppeditant editiones priores, iis complures nunc demum addidi (cf. Indicem locorum Hippocratis et Celsi inter se comparatorum).

Non fugit me universum in Celsum exantlatum laborem eo tantummodo me perduxisse ut, duce Targa, immo meliore jure quam ille, fateri cogar: “Quo magis Celsianae [p. XIII] emendationis opus ad finem perducere festinamus, eo plures majoresque difficultates offendimus quae nos longius quam sperabamus morantur” (Targa Morgagno; p. 489 in ed. Veron.).

Prae ceteris librum V, VI et VIII male habuerunt librarii; quibus interpolationibus autem pravisque lectionibus obsiti sunt duo priores, earum facile tibi rationem reddes considerata praescriptionum medicinalium multitudine quae in iis inveniuntur. At contra liber VIII idcirco potius depravatus est quod librarii eum transcripserunt, non intellectis rebus de quibus Celsus verba facit.

In votis est ut aliquando in lucem edam quae de vita scriptisque Celsi comperta habeo, subjectis operum deperditorum fragmentis, quae jam olim e libris cum manuscriptis tum typis expressis collegi. Verum quae his de rebus literis mandavi nondum eo perducta sunt ut jam prelo subdi possint.

Quodsi post egregia doct. Targae in Celsum merita aliquot additamentis augere mihi licuit hujus viri labores, susque deque non habebunt, spero, meorum conatuum paucitatem quicumque lectores non ignorant quantum desudandum sit editori qui mendis expurgare interpretarique constituit opus scriptoris tam varia tamque difficilia pertractantis argumenta. Illam vero inprimis eorum quae praestiti mihi exopto mercedem, ut excellentissimi quique philologi majore studio quam ad hunc usque diem in Celsum mentem advertant, hodie scilicet nimis ab iis neglectum. Ego quidem labori non parcam quo novis emendationibus expolire possim Celsianae orationis contextum, spe ductus fore ut faventibus lectoribus, divenditis omnibus hujus editionis exemplaribus, alteram moliri velit honestissimus editor.

1 Paris. 1848. 80 majori; pertinet ad corpus scriptorum latinorum auctore viro ornatissimo Nisardo editum. Prostat etiam separatim apud Didotos.

2 Neapoli 1851, Vol. II. 80. Continet editio illa praeter ipsius Celsi verba e Targae editione anni 1810 petita adnotationum ejusdem editoris bonam partem, Morgagnii epistolas, dissertationes Rhodii et Kiihnii, lexicon Celsianum, interpretationem italicam, pharmacopoeam Celsianam, cet.

3 Exstat sane editio tertia curante Targa quae Paduae 1815 120 prodiit; de hac editione tamen, quae perraro obviam fit, tacent bibliographi, Nec aliud quid continet nisi repetitum editionis Veronensis contextum, etiamsi typographus in monito praemisso lectores certiores faciat se in usum suum convertisse novissimas emendationes quas exemplari editionis anni 1810 subjecerat Targa qui nonagenario major mortuus est.

4 VIII, 1

5 Quum permultos codices inde a saec. VII usque ad XII exaratos tractaverim, satis compertum habeo quanta ostentatione latinos libros transcribentes graece loqui tentent hujus aetatis librarii.

6 Ex. gr.: p. 33 1. 1: quando sane ad sanitatem venit, post finitur;— 72, 15: et quae tertio libro, cet., post nuclei; cf. Adn. crit.; — 147, 20: quod χολιχόν nominatur, post verbum comparatum: — 203, 23: quod sit scrupulorum III. S. )-( I, post vocem laser; — 309, 11 super vesicae cervicem, post verbum incidi.

7 “Cod. Mediceus primus Plut. 83, Florentiae in Bibliotheca Medicea asservatur. Idem ille est Mediceus codex quem Rhodius Cocchiusque laudarunt. Scriptus fuit saeculo XII ineunte. Bapt. Pallavicinus Regiensis Episcopus ilium emendandum suscepit; in quo tantum sibi licere voluit, ut alium plane fecerit. Usus est autem vetustissimo et corruptissimo, ut ipse ait, exemplari; ex quo colligi potest, nonnulla ipsum ex conjectura immutasse. Ceterum id exemplar ei perquam simile videtur unde Medicei7 ceteri derivantur. — Octavus Vaticanus8 scriptus fuit saeculo X, non tamen eadem manu. In hoc cod. ut in Med. I librorum in capita divisio nulla est; sunt tamen, ut in illo, plures tituli margini adscripti.” Targa. — Desinit his verbis lib. VIII cap. 21 (p. 360, 27) et in interiorem et in, ut certiorem me fecit vir amicissimus abundans doctrina, nunc Romae degens, Du Rieu; non autem in his: Genu vero et in, ut volebat Targa. Cum Mediceo I consentit. In Med. I post haec verba: supra summum ventrem9 sequuntur illa: subjicienda sunt10 quasi nihil desit. Suppleta est lacuna ea a Nicolao Nicolo. In codd. Med. I et Vat. VIII desunt haec verba: ne succurrere quidem statim sibi possunt11 usque ad illa: insanabiles reperiuntur12.

8 II—VII

9 Vat. VIII = N0 5951

10 IV, 20; p. 146, 24

11 IV, 27; p. 154, 6

12 V, 27, 11; p. 204, 13

13 V, 28, 12; p. 213, 21

14 Hic codex numquam antea excussus erat, etiamsi doct. Des Etangs eum perlustravit; varietatem tamen lectionis notare neglexit. Dolendum est revera quod tantummodo lacinias vel selectos e Celso locos continet, etiamsi multo major sit harum laciniarum copia quam e notitia catalogi Biblioth. regiae colligere licet. Modus quo haec fragmenta se invicem excipiunt omni ordine caret, atque insuper nonnulla ab aliis capitulis avulsa sunt, aliis subjuncta. Quamvis easdem exhibeant lacunas ac codices integros Celsi libros continentes, nihilo minus magni faciendae sunt hae laciniae; summa cura in omnibus locis dubiis inde excerpsi varias lectiones. Cod. Bodleyanus 724 (Laud. E 55) saec. XIV scriptus est. Continet tantummodo partem operis Celsiani quae chirurgiam spectat, ac plerumque cum inferioris notae codd, consentit.

15 Immo nonnulli e libris typis expressis transcripti esse videntur. Inde a renovato saec. XV literarum studio multos lectores habuit Celsus; per integrum vero medium aevum fere abjectus jacuit. Affirmare quoque licet hunc scriptorem oblivioni deditum esse simulatque opus suum conscripsisset; adeo magna apud Romanos, regnantibus imperatoribus, pollebat auctoritate medicina graeca; ipsa etiam rerum ratione favente perstitit labente imperii Romani splendore eadem auctoritas. Nec mirandum igitur quod adeo pauci reperiuntur codices antiqui Celsi opus continentes.

16 Secutus sum librorum Hippocrateorum in paragraphos distributionem a doctissimo Littré propositam. Qua solet benivolentia mecum communicavit vir omni doctrina ornatissimus schedas quarum ad exemplar edetur IX Operum Hippocratis volumen, quod paucis mensibus in lucem prodibit; unde mihi licuit Lib. II Prorrheticorum quasi ex ipsa hac editione citare.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: