Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
quid futurum putamus, cum adiutore populo,
quo utebamur1 antea, nunc minime nos uti posse videamus? est enim philosophia paucis contenta iudicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens2 eique ipsi et
suspecta et invisa, ut, vel si quis universam velit
vituperare, secundo id populo facere possit, vel si in3
eam quam nos maxime sequimur conetur invadere,
magna habere possit auxilia e4 reliquorum philosophorum disciplinis.5 Nos autem universae philosophiae
vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in [p. 282]
Academicis quattuor libris explicata arbitramur; sed
tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus,6 ut
id etiam maxime optemus. in ipsa enim Graecia philosophia tanto7 in honore numquam fuisset, nisi
doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset.8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.