This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
GETA. DAVUS.
Ge.
Si quis me quaeret rufus--
Da.
Praesto est; desine.
Ge.
Oh!
At ego obviam conabar tibi, Dave.
Da.
Accipe, hem,
Lectum est: conveniet numerus quantum debui.
Ge.
Amo te, et non neglexisse habeo gratiam.
Da.
5Praesertim ut nunc sunt mores. Adeo res redit;
Si quis quid reddit, magna habenda est gratia.
Sed quid tu es tristis?
Ge.
Egone? neseis quo in metu et
Quanto in periclo simus?
Da.
Quid istuc est?
Ge.
Scies,
Modo ut tacere possis.
Da.
Abi sis, insciens.
10Cuius tu fidem in pecunia perspexeris,
Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri est
Te fallere?
Ge.
Ergo ausculta.
Da.
Hanc operam tibi dico.
Ge.
Senis nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem
Nostine?
Da.
Quidni?
Ge.
Quid? eius gnatum Phaedriam?
Da.
15Tamquam te.
Ge.
Evenit senibus ainbobus simul,
Iter illi in Lelmnum ut esset, nostro in Ciliciam
Ad hospitem antiquum: is senem per epistolas
Pellexit, modo non montes auri pollicens.
Da.
Cui tanta erat res, et supererat?
Ge.
Desinas:
20Sic est ingeniun.
Da.
Oh, regem me esse oportuit.
Ge.
Abeuntes ambo hic tum senes, me filiis
Relinquunt quasi magistrum.
Da.
O Geta, provinciam
Cepisti duram.
Ge.
Mihi usus venit, hoc scio:
Memini relinqui me Deo irato meo.
25Coepi adversari primo. Quid verbis opus est?
Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi.
Da.
Venere in mentem mili istaec; "Namque inscitia est,
Adversum stimulum calces?"
Ge.
Coepi iis omnia
Facere, obsequi quae vellent.
Da.
Scisti uti foro.
Ge.
30Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria
Continuo quandam nactus est puellulam
Citharistriam: hanc amare coepit perdite.
Ea serviebat lenoni impurissimo;
Neque quod daretur quicquam: id curarant patres.
35Restabat aliud nihil nisi oculos pascere,
Sectari, in ludum ducere, et reducere.
Nos otiosi operam dabamus Phaedriae.
In quo haec discebat ludo, exadversum ei loco
Tonstrina erat quaedam. Hic solebamus fere
40Plerumque eam opperiri dum inde iret domum.
Interea, dum sedemus illi, intervenit
Adolescens quidam lacrimans. Nos mirarier.
Rogamus quid sit? "Nunquam aeque," inquit, "ac modo
Paupertas mihi onus visum est et miserum et grave.
45Modo quandam vidi virginem hic viciniae
Miseram suam matrem lamentari mortuam.
Ea sita erat exadversum: neque illi benevolens
Neque notus neque cognatus extra unam aniculam
Quisquam aderat qui aciutaret funus. Miseritum est.
50Virgo ipsa facie egregia." Quid verbis opus est?
Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho,
"Vultisne eamus visere?" alius, "Censco;
Eamus: due nos, sodes." Imus; venimus;
Videmus. Virgo pulchra; et quo imagis diceres,
55Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem.
Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida,
Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boni
In ipsa inesset forma, haec formam extinguerent.
Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo,
60"Satis," inquit, (inquit," "scita est:" noster vero--
Da.
Iam scio:
Amare coepit.
Ge.
Scin quam? Quo evadat vide.
Postridie ad anum recta pergit: obsecrat
Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat;
Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam,
65Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit,
Lege id licere facere; sin aliter, negat.
Noster quid ageret nescire; et illam ducere
Cupiebat, et metuebat absentem patrem.
Da.
Non, si redisset, ei pater veniam daret?
Ge.
70Ille indotatam virginem atque ignobilem
Daret illi? Nunquam faceret.
Da.
Quid fit denique?
Ge.
Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio,
Homo confidens; qui illum Di omnes perduint.
Da.
Quid is fecit?
Ge.
Hoc consilium quod dicam dedit.
75Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi
Eis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet.
Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam:
Paternum amicum me assimulabo virginis:
Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater,
80Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec
Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum.
Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet.
Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?
Illa quidem nostra erit."
Da.
Iocularem audaciam!
Ge.
85Persuasum est homini; factum est; ventum est; vincimur:
Duxit.
Da.
Quid narras?
Ge.
Hoc quod audis.
Da.
O Geta,
Quid te futurum est?
Ge.
Nescio hercle: unum hoc scio;
Quod fors feret feremus aequo animo.
Da.
Placet.
Hem, istuc viri est officium.
Ge.
In me omnis spes mihi est.
Da.
90Laudo.
Ge.
Ad precatorem adeam credo, qui mihi
Sic oret; "Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterum
Posthac, si quicquam, nihil precor;" tantummodo
Non addat: "Ubi ego hinc abiero, vel occidito."
Da.
Quid paedagogus ille, qui citharistriam?
95Quid rei gerit?
Ge.
Sic tenuiter.
Da.
Non multum habet
Quod det fortasse.
Ge.
Immo nihil nisi spem meram.
Da.
Pater eius rediit an non.?
Ge.
Nondum.
Da.
Quid? senem
Quoad exspectatis vestrum?
Ge.
Non certum scio;
Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo,
100Et ad portitores csse delatam: hanc petam.
Da.
Numnquid, Geta, aliud me vis?
Ge.
Ut bene sit tibi.
Puer, hens. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.