[8]
quid? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis
incidimus? quis est enim qui ad bellum inflammato animo
futurus sit spe pacis oblata? ipsa illa Martia caelestis et
divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud
pulcherrimum1 nomen amittet: excident gladii, fluent arma
de manibus. senatum enim secuta non arbitrabitur se
graviore2 odio debere esse in Antonium quam senatum.
pudet huius legionis, pudet quartae quae pari virtute nostram
auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum,
sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium;
pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui
iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id
est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem,
insistet3 certe.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.