[4]
quid? legio Martia: quid? quarta,
cur laudantur1? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae
sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur.
atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et de2
praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque
tempore3 referretur. placet eodem tempore praemia
constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et
legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora
decreta esse legionum quam senatus: si quidem4
legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium,
senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est
confirmare militum animos an debilitare virtutem?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.