This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
Cumque duae sint artes, quibus perfecte1 ratio
et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, [p. 124]
hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem
illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. nam e quibus locis quasi thesauris argumenta
depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt. quae quidem
res2 efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi
dictata decantare neque a commentariolis suis discedere. nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque
eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere
semperque esse in disputando suus. quod etsi ingeniis
magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione
consequuntur, ars3 tamen est dux certior quam natura.
aliud est enim poe+tarum more verba fundere, aliud ea,
quae dicas, ratione et arte distinguere.
5.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.