Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[59]
17. multas ad res perutiles Xenophontis libri
sunt, quos legite, quaeso, studiose, ut facitis. quam
copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui
est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur! atque ut intellegatis nihil ei tam regale
videri quam studium agri colendi, Socrates in eo
libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi
gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae
virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis
attulisset, et ceteris in rebus communem erga
Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam
consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse.
cum autem admiraretur Lysander et proceritates
arborum et directos in quincuncem ordines et humum
subactam atque puram et suavitatem odorum qui
afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se
non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a
quo essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum
respondisse: “atqui ego ista sum omnia dimensus,
mei sunt ordines, mea discriptio; multae etiam
istarum arborum mea manu sunt satae.” tum
[p. 72]
Lysandrum, intuentem purpuram eius et nitorem
corporis ornatumque Persicum multo auro multisque
gemmis, dixisse: “recte vero te, Cyre, beatum ferunt,
quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est!”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.