previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

102. Post ea loci consul haud dubie iam victor pervenit in oppidum Cirtam,quo initio profectus intenderat. [2] eo post diem quintum, quam iterum barbari male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, duos quam fidissumos ad eum mitteret, velle de suo et de populi Romani commodo cum iis disserere. ille statim L. Sullam et A. Manlium ire iubet. [3] qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere, ut ingenium aut avorsum flecterent aut cupidum pacis vehementius accenderent. [4] itaque Sulla, quoius fa- cundiae, non aetati a Manlio concessum, pauca verba huiusce modi locutus:

[5] 'Rex Bocche, magna laetitia nobis est, quom te talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles neu te optumum cum pessumo omnium Iugurtha miscendo conmaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratissumum persequi. [6] ad hoc populo Romano iam a prin- cipio inopi melius visum amicos quam servos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare. [7] tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo offensae minumum, gratia par ac si prope adessemus; dein quia parentis abunde habemus, amicorum neque nobis neque quoiquam omnium satis fuit. [8] atque hoc utinam a principio tibi placuisset: profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus esses. [9] sed [p. 137] quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit, quoi scilicet placuit et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, quando per illam licet, festina atque, uti coepisti, perge. [10] multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis superes. [11] postremo hoc in pectus tuom demitte, numquam populum Romanum beneficiis victum esse. nam bello quid valeat, tute scis.'

[12] Ad ea Bocchus placide et benigne, simul pauca pro delicto suo verba facit: se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse. [13] nam Numidiae partem, unde vi Iugurtham expulerit, iure belli suam factam; eam vastari a Mario pati nequivisse. praeterea missis antea Romam legatis repulsum ab amicitia. [14] ceterum vetera omittere ac tum, si per Marium liceret, legatos ad senatum missurum. [15] dein copia facta animus barbari ab amicis flexus, quos Iugurtha, cognita legatione Sullae et Manli metuens id, quod parabatur, donis corruperat.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
load focus Latin
hide References (34 total)
  • Cross-references to this page (10):
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
    • Smith's Bio, Ma'nlius
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Bocchus
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, C. Marius
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Cirta
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Iugurtha
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, L. Cornelius Sulla
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Numidia
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Roma
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae index, Romani
  • Cross-references in notes to this page (1):
    • Sallust, Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae intro, Praefatio
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: