previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


22 Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis venis infigantur, cum eo ne amplius quam has urant; maximeque, ubi inter se implicatae glomerantur, eo ferrum id admovendum est. Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo vinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui (VI.18.8B). Tertio die lenticula cum melle inponenda est; post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt. Quibus vero super mediam tunicam venae tument, incidendum inguen [p. 416] est, atque tunica promenda; ab ea venae digito vel manubriolo scalpelli separandae. Qua parte vero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino vinciendae; tunc sub ipsis vinculis praecidendae, reponendusque testiculus est. At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est; deinde, si duae tresve venae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo vitio vacet, idem faciendum, quod supra (19.3) scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo deligatae venae praecidantur, isque condatur. Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque venis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat. Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque venas conprehendant. Id hoc modo fit: acus ab exteriore parte oram vulneris perforat; tum non per ipsam venam sed per membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur. Vena vulnerari non debet, ne sanguinem fundat. Membrana semper inter has venas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet. Itaque etiam satis est duas fibulas esse. Tum venae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen averso specillo conpelli debent. Solvendi fibulas[p. 418] tempus inflammatione finita et purgato vulnere est, ut una simul et oras et venas cicatrix devinciat. Ubi vero inter imam tunicam et ipsum testiculum nervumque eius ramex est ortus, una curatio est, quae totum testiculum abscidit. Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est; idem imae faciundum; nervus, ex quo testiculus dependet, praecidendus. Post id venae et arteria ad inguen lino deligandae et infra vinculum abscidendae sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: