This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime, quae nunc
ad Dialem flaminem pertinent.
[2]
sed quia in civitate
bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges
putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae
vicis desererentur, flaminem Iovi adsiduum sacerdotem
creavit insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. huic duos flamines adiecit, Marti unum, alterum Quirino;
[3]
virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum.
iis, ut adsiduae templi antistites essent, stipendium de
publico statuit, virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit.
[4]
Salios item duodecim Marti
Gradivo legit tunicaeque pictae insigne dedit et super
tunicam aeneum pectori tegumen caelestiaque arma,
quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit.
pontificem deinde Numam Marcium,
[5]
Marci filium, ex
patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque
attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent atque unde in eos sumptus pecunia
erogaretur.
[6]
cetera quoque omnia publica privataque
sacra pontificis scitis subiecit, ut esset, quo consultum
plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios
ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur;
[7]
nec caelestes
modo caerimonias sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus aliove quo visu missa susciperentur
atque curarentur. ad ea elicienda ex mentibus divinis
Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.