This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur
et ad oppidum Iliberri castra locat.
[2]
Galli, quamquam
Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia vi
subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat praesidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma
consternati Ruscinonem aliquot1 populi conveniunt.
[3]
quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis
[p. 68]
quam bellum metuens oratores ad regulos eorum2 misit: conloqui semet ipsum cum iis velle; et vel illi propius Iliberrim3 accederent,vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset;
[4]
nam et accepturum eos in castra sua se
laetum nec cunctanter se ipsum ad eos venturum.
hospitem enim se Galliae non hostem advenisse,
nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat,
quam in Italiam venisset.
[5]
et per nuntios quidem
haec; ut vero reguli Gallorum castris ad Iliberrim
extemplo motis haud gravate4 ad Poenum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.