previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

53. ceterum nemini omnium maior ea1 iustiorque quam ipsi consuli videri; gaudio efferri, qua parte copiarum alter consul victus foret, ea se vicisse, [2?] restitutos ac refectos militibus animos, nec quemquam esse praeter collegam qui dilatam [p. 156] dimicationem vellet; eum animo magis quam corpore2 aegrum memoria volneris aciem ac tela horrere. sed non esse cum aegro senescendum. [3] quid enim ultra differri aut teri tempus? quem tertium consulem, quem alium exercitum exspectari? [4] castra Carthaginiensium in Italia ac prope in conspectu urbis esse. non Siciliam ac Sardiniam victis ademptas nec cis Hiberum Hispaniam peti, sed solo patrio terraque in qua geniti forent pelli Romanos. [5] “quantum ingemiscantinquitpatres nostri circa moenia Carthaginis bellare soliti, si videant nos, progeniem suam, duos consules consularesque exercitus, in media Italia paventes intra castra, Poenum quod inter Alpes Appenninumque agri sit suae dicionis fecisse. [6] ” haec adsidens aegro collegae, haec in praetorio prope contionabundus agere. stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendae gloriae, dum aeger collega erat. [7] itaque nequiquam dissentiente Cornelio parari ad propinquum certamen milites iubet. Hannibal cum quid optimum foret hosti cerneret, vix ullam spem habebat temere atque improvide quicquam consules acturos; [8] cum alterius ingenium, fama prius deinde re cognitum, percitum ac ferox [p. 158] sciret esse ferociusque factum prospero cum3 praedatoribus suis certamine crederet, adesse gerendae rei fortunam haud diffidebat. [9] cuius ne quod praetermitteret tempus sollicitus intentusque erat, dum tiro hostium miles esset, dum meliorem ex ducibus inutilem volnus faceret, dum Gallorum animi vigerent, [10?] quorum ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam quanto longius ab domo traherentur. [11] cum ob haec taliaque speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet, speculatoresque Galli, ad ea exploranda quae vellet tutiores quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus coepit.

1 maior ea dederich: maiora P1: maior P2.

2 A.U.C. 536

3 A.U.C. 536

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
  • Cross-references to this page (7):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: