This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
statutus est
comitiis dies; quo necopinantibus omnibus unus ex
ultima turba Epicyden nominavit, tum inde alius Hippocratem; crebriores deinde hae voces et cum haud
dubio adsensu multitudinis esse.
[2]
et erat confusa contio
non populari modo sed militari quoque turba, magna
ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebant,
permixtis.
[3]
praetores dissimulare primo et trahenda sed
in mora esse; postremo victi consensu et seditionem
metuentes pronuntiant eos praetores.
[4]
nec illi primo
statim creati nudare, quid vellent, quamquam aegre
ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad
Appium Claudium et inpetratis eis alios, qui de foedere antiquo renovando agerent, missos.
[5]
ad Murgantiam
[p. 211]
tum classem navium centum Romanus habebat, quonam
evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis,
quove eos ageret nova atque insolita libertas, opperiens.
[6]
per eosdem dies cum ad Marcellum venientem in
Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis
condicionibus pacis Marcellus posse rem convenire ratus
et ipse legatos Syracusas, qui coram cum praetoribus
de renovando foedere agerent, misit.
[7]
et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat. postquam
Punicam classem accessisse Pachynum adlatum est,
dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano
Syracusas criminabantur.
[8]
ut vero Appius naves ad
ostium portus, quo amicae partis hominibus animus
accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem
criminibus vanis accesserat fides;
[9]
ac primo etiam tumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos, si in
terram egrederentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.