This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48.
eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in
Hispania res prosperae essent multosque et veteres
reciperent socios et novos adicerent, in Africam quoque spem extenderunt.
[2]
Syphax erat rex Numidarum,
subito Carthaginiensibus hostis factus:
[3]
ad eum centuriones tres legatos miserunt, qui cum eo amicitiam
societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret
urguere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore
[p. 233]
senatui populoque Romano et adnisuros, ut in tempore et bene cumulatam gratiam referant.
[4]
grata ea
legatio barbaro fuit; conlocutusque cum legatis de
ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit,
quam multarum rerum ipse ignarus esset, ex conparatione tam ordinatae disciplinae animum advertit.
[5]
tum
primum, ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent, oravit,
ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus
apud sese magister rei militaris resisteret. rudem ad
pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum
habilem;
[6]
ita iam inde a principiis gentis maiores suos
bella gessisse, ita se a pueris insuetos. sed habere
hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore
virium velit, et sibi pedites comparandos esse.
[7]
et ad
id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi
ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia,
velut forte congregata turba, soluta ac temeraria esse.
[8]
facturos se in praesentia quod vellet, legati respondent fide accepta, ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum.
[9]
Q. Statorio
nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis rex Numidas legatos in Hispaniam misit ad
accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis.
[10]
isdem
mandavit, ut protinus Numidas, qui intra praesidia
Carthaginiensium auxiliares essent, ad transitionem perlicerent.
[11]
et Statorius ex multa iuventute regi pedites
conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines
docuit et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit,
[12]
ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret.
[13]
Romanis quoque in Hispania
legatorum regis adventus magno emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis
coeptae fieri. ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est.
quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo
[p. 234]
ad Galam in parte altera Numidiae—Maesulii ea gene
vocatur—regnantem legatos mittunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.