previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. Laeuinus ueris principio a Corcyra profectus nauibus superato Leucata promuntorio cum uenisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit ut praesto ibi Scopas Aetolique essent. [2] sita Anticyra est in Locride laeua parte sinum Corinthiacum intranti; breue terra iter eo, breuis nauigatio ab Naupacto est. [3] tertio ferme post die utrimque oppugnari coepta est; grauior a mari oppugnatio erat quia et tormenta machinaeque omnis generis in nauibus erant et Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Aetolis traditur: praeda ex pacto Romanis cessit. [4] [p. 26048]litterae Laeuino redditae consulem eum absentem declaratum et successorem uenire P. Sulpicium; ceterum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium Romam uenit. [5] M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum eo die moris modo causa habuit professus nihil se absente collega neque de re publica neque de prouinciis acturum: [6] scire se frequentes Siculos prope urbem in uillis obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romae crimina edita [ficta] ab inimicis uolgare, [7] ut ni simularent aliquem sibi timorem absente collega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. ubi quidem collega uenisset non passurum quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur. [8] dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum ut quam plurimi questum de se Romam uenirent; eundem litteris falsis urbem implesse bellum in Sicilia esse ut suam laudem minuat. [9] moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit, ac prope iustitium omnium rerum futurum uidebatur donec alter consul ad urbem uenisset. otium, ut solet, excitauit plebis rumores. [10] belli diuturnitatem et uastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur, [11] [p. 26049]et consules bellicosos ambo uiros acresque nimis et feroces creatos qui uel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare ciuitatem forent passuri.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (27 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: