This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. profectus ab Ambracia consul in mediterranea
Aetoliae ad Argos Amphilochium—viginti duo milia
ab Ambracia abest1 —castra posuit. eo tandem legati Aetoli, mirante consule quod morarentur,2 venerunt.
[2]
inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent dato, qui simul cum iis proficisceretur, C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam
traiecit.
[3]
praeoccupatas aures animosque principum
Romae criminibus Philippi invenerunt, qui per
legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et
Athamaniam erepta3 sibi querens, praesidiaque sua postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab audiendis precibus eorum.
[4]
Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi
sunt. atheniensis legatus Leon Hicesiae filius
eloquentia etiam dicitur movisse;
[5]
qui vulgata similitudine, mari tranquillo quod ventis concitaretur
aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, cum
in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis
tranquillitate quiesse eos aiebat;
[6]
postquam flare
ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas
et Damocritus coepissent, tum illam tempestatem
[p. 34]
coortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum4 intulisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.