This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
haec, etsi omnis divini humanique moris memoria abolevit nova peregrinaque omnia priscis ac patriis
praeferendo, haud ab re duxi verbis quoque ipsis, ut
tradita nuncupataque sunt, referre.
[2]
Romanis post proelium demum factum Samnites
venisse subsidio, expectato eventu pugnae, apud quosdam auctores invenio.
[3]
Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum
ferri coeptum;
[4]
et, cum iam portis prima signa et pars
[p. 464]
agminis esset egressa, nuntio adlato de clade Latinorum cum conversis signis retro in urbem rediretur,
praetorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt
pro paulula via magnam mercedem esse Romanis solvendam.
[5]
qui Latinorum pugnae superfuerant multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Vescia
urbs eis receptaculum fuit.
[6]
ibi in conciliis Numisius,
imperator eorum, ad renovandum bellum principes excitabat adfirmando communem vere Martem belli utramque
aciem pari caede prostravisse victoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram pro victis fortunam
et illos gerere;
[7]
funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis devoti caede; trucidatum exercitum omnem, caesos hastatos principesque,
stragem et ante signa et post signa factam, triarios
postremo rem restituisse;
[8]
Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento vel Latium propius
esse vel Volscos quam Romam;
[9]
itaque, si videatur eis,
se, ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere
excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium expectantes
necopinato adventu perculsurum.
[10]
fallacibus litteris circa Latium nomenque Volscum
missis, quia, qui non interfuerant pugnae, ad credendum temere faciliores erant, tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus convenit.
[11]
huic agmini Torquatus consul ad Trifanum—inter Sinuessam Minturnasque is locus est—occurrit. priusquam castris
locus caperetur, sarcinis utrimque in acervum coniectis
pugnatum debellatumque est;
[12]
adeo enim accisae res
sunt, ut consuli victorem exercitum ad depopulandos
agros eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam Campani sequerentur.
Latium Capuaque agro multati.
[13]
Latinus ager, Privernati addito agro, et Falernus, qui populi Campani
fuerat, usque ad Vulturnum flumen plebi Romanae
[p. 465]
dividitur.
[14]
bina in Latino iugera, ita ut dodrante ex
Privernati conplerent, data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis.
[15]
extra poenam
fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites,
quia non desciverant. cum Laurentibus renovari foedus
iussum, renovaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum.
[16]
equitibus Campanis civitas Romana
data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede
Castoris Romae fixerunt. vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis —
fuere autem mille et sescenti — denarios nummos
quadringenos quinquagenos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.