[47] a virgo infelix ad hoc pertinet quod ait 'solatur', ut quod amat taurum, fortunae magis videatur esse, quam morum. virgo autem, ut diximus supra, a viridiore aetate; nam iam mater fuerat Phaedrae, Ariadnes et Androgei. Calvus in Io "a virgo infelix, herbis pasceris amaris". quidam 'virgo' non quod virum illo tempore non haberet, sed quia talis ei poena iam vir- gini destinata sit, intellegunt, ob iram scilicet Veneris, quae irata Soli, quod se, ut quidam volunt, Anchisae, ut alii, Marti coniunctam pro- didisset, subolem eius inhonestis amoribus subiecit, ut Circen, Medeam, Pasiphaen. et hoc dicit, in illa commiserabili dementia feliciores fuisse, quae se animalia credebant, quam Pasiphaen, quae cum sciret se ho- minem, taurum sectabatur. quae te dementia cepit hic obiurgare magis quam consolari videtur. an quia consolantis et hoc officium est, ut merentem strictim et obiurget?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.