[47]
Fabricium — nam L. erat mortuus — insidias
habito comparare. erat illo tempore infirma
valetudine habitus. Vtebatur autem medico non1 ignobili
sed2 spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem
Fabricius ad venenum habito dandum spe et pretio sollicitare
coepit. servus non incallidus et, ut3 res ipsa4 declaravit5,
frugi atque integer sermonem Fabrici non est aspernatus;
rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum habito
est conlocutus6. habitus statim cum M. Baebio7 senatore,
familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua prudentia,
qua diligentia8 fuerit meminisse vos arbitror. ei
placuit ut Diogenem habitus emeret a Cleophanto, quo
facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse
cognosceretur. ne multa, Diogenes emitur, venenum diebus
paucis comparatur9; multi viri boni cum ex occulto
intervenissent, pecunia10 obsignata quae ob eam rem dabatur
in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.