[65]
dico C. Aelio Staieno iudici
pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum
iudicium dedisse. num quis negat? te, Oppianice, appello1,
te, T. Atti2, quorum alter eloquentia damnationem
illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico
Staieno iudici pecuniam datam, negate3, negate, inquam,
meo4 loco. quid tacetis? an5 negare non potestis
quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? quo
tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab
ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium
ereptam esse fateamini?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.