[81]
qua re invidia remota quam
dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque
aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea
quod in causa relinquatur?
versatam esse1 in iudicio pecuniam constat; ea quaeritur
unde profecta sit, ab accusatore an ab2 reo. dicit accusator3
haec: 'primum gravissimis criminibus accusabam, ut
nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam,
ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus
fuisset4, mearum tamen omnium fortunarum status
incolumis maneret.' quid contra reus? 'primum ipsam5
multitudinem criminum et atrocitatem6 pertimescebam;
deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis
me esse condemnatum sentiebam: postremo in
eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status
unius iudici periculo contineretur.7'
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.