[99]
quid quod Staienus est condemnatus? non dico hoc
tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum
maiestatis esse condemnatum1; non recito testimonia hominum
honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis
qui Mam. Aemilio2, clarissimo viro, legati et praefecti et
tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum
est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu
seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia
recito quae dicta sunt de HS dc3 quae ille, cum accepisset
nomine iudici Safiniani, sicut in4 Oppianici iudicio postea,
reticuit5 atque suppressit6.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.