[107]
ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis,
sed etiam ex hominibus1 ipsis quod hi2 fecerunt3 rectissime
ac sapientissime factum probetis, quis P. Octavio Balbo
ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior
aut sanctior commemorari potest? non absolvit.
quis Q.4 Considio constantior, quis iudiciorum atque eius
dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior,
quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? ne is quidem
absolvit. longum est de singulorum virtute ita5 dicere,
quaeque6 iam cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta
non quaerunt. qualis vir M. Iuventius Pedo fuit ex
vetere illa iudiciorum7 disciplina, qualis L. Caulius mergus,
M. Basilus8, C. Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis
iam tum florente re publica floruerunt. ex eodem numero
L. Cassius, Cn. Heius9 pari et integritate et prudentia;
quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. atque
in10 his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione
par eis quos antea commemoravi, P. Saturius, in eadem
sententia fuit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.