[112]
si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis,
procedit saepe longius quam si idem ille esset cum
isdem suis vitiis1 nobilissimus. Vt Quinctius — nihil enim
dicam de ceteris — si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa
superbia atque intolerantia ferre potuisset? quod eo loco
fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura2 boni, prodesse
ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam
eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem
hominis quam pertimescendam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.