[12]
plenae concordiae,
repente est exorta mulieris importunae nefaria
libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta.
nam Sassia, mater huius habiti — mater enim a me in
omni causa1, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est,
mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo
scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat;
quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum,
hoc illius matris quae multos iam annos et nunc
cum maxime filium interfectum cupit singulare scelus maiore
odio dignum esse ducetis2. ea igitur mater habiti, Melini
illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore
capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat in
illa cupiditate continebatur3; deinde ita flagrare coepit
amentia, sic inflammata ferri libidine ut eam non pudor4,
non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non
fili dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.